{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 215","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/215.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Elixirium quoque proprietatis, cum, vel sine acido, & pilulae quae aloen capiunt, vel balsamicae ad mentem Becheri concinnatae, licet certo commoveant, non tamen eadem ratione sanguinem emovent ac intentioni respondent. Et suppositoria, pediluvia & venarum sectiones, pariter spem atque expectationem destituunt, vel dubiam saltem ostendunt. Quid? quod magis mirandum, vel potius dolendum est, dum impensius frustraneo plerumque labore haemorrhoidum fluxum proritare nituntur, ea remediorum genera, quae interceptum liberum sanguiuis per abdominis viscera progressum restituunt & afflictas nervosas partes solantur, thermas videlicet, acidulas omnesque soterios fontes, salia volatilia oleosa, martialia bene praeparata, lactis quoque afinini, vel seri lactis & infusorum theiformium usum, balneia aquae dulcis cum mutatione aeris, vel plane negligunt, vel oscitanter spernunt, vel non satis pro dignitate commerdant. XXVI. Ex suppreßtis Post mensium ac haemorrhoidum saluberrimam evanarium haecuationem, sunt adhuc aliae criticae, tam sanguinis redundanmorrhagiis. intis, quam aliorum superfluorum ac inutilium humorum suetae saepe atque extraordinariae excretiones, eum omnes in finem a natura institutae, quo sub exquisita aequabilitate atque proportione, corporis integritas illibata servetur. Videlicet in puerili aetate ante pubertatis annos, quin etiam adhuc adolescentiae aetate, valde familiares & salutares per narium venas sanguinis profusiones succedunt, quae interdum satis crebrae & largae sunt, solennes maxime iis, qui mollioris texturae, succulenti & spongiosi corporis habitus sunt, multumque sanginis generant, quos sanguineae vulgo dicunt Capitis dolecomplexionis. Haec saluberrima redundantis sanguinis di res. minutio, ubi subsistit vel compescitur, protinus capitis gravativi dolores, cum oculorum ardore, facie inflata & rubicunda, oris & narium siccitate atque aestu, vasorum circa tempora forti pulsatione, accedunt, eo quod sanguis exitum moliens, in svasis capitis congeritur ac distensione & compreslione, eiusmodi dolorificam sensationem excitat, sanguinis autem e naribus stillicidium, vel sponte factum, vel arte prolectum, mox gravem istum dolorem solvit atque discutit; id quod conceptis verbis etiam Hippocrates Sect. III. aph. 10. testatur, eaquepropter, quando non sponte procedit sanguinis fluxus, Sect. V. aph. 68.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 214","label":"CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/214"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 216","label":"CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/216"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}