{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 25","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/25.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Adhaec integrae atque exactae morborum historiae hanc quoque eximiam utilitatem afferunt, ut eorundem origirem, primordia atque generationem exinde perspiciamus ac discamus. Etenim quemadmodum nihil in rerum natura sine causa evenit, & effectus semper proportionati sunt viribus causarum suarum: ita etiam graves & plane inordinatae motuum vitalium mutationes, ac inde dependentes turbatae & laesae functiones, ab efficacibus & sufficientibus causis ut proveniant necesse est. Has solicita & sedula indagine pervestigare oportet medicum. Quocirca praeter considerationem aetatis, habitus corporis & temperamenti, nec non dispositionis ad morbos, secundum ordinem rerum non naturalium, quibus unusquisque quotidie indiget, itemque quoad regimen in vitae ratione, inquirere decet medicum: in quonam deliquerit vel errores admiserit aeger; quo deinde his exploratis ac iunctim pensitatis, proximae, quae morbum Nam si quispiam originem facit causae, generatio elucescat. morborum curate investigaverit, semper observabit, causas plures, quae medicis remotae! dicuntur, concurrere ad causam proximam, qua posita morbus ponitur, constituendam. Et has remotas, sive antecedentes causas, iis rebus contineri, quae maxime sunt externae & ab arbitrio ac potestate utentis pendent, exploratum est. Quo facilius autem & crebrius errata inconvenienti harum rerum usu committuntur, praesertim ab iis, qui vires illarum, tam ad juvandum quam nocendum aptas, plane ignorant, quorum tamen maxima pars est: eo facilior quoque, certior magisque obvia est enata inde ad morbos dispositio quin ipsa eorundem origo. Hinc dici vix potest, quantum utilitatis exactior primae morborum generationis cognitio, nobilissimae medicinae parti, praeservatoriae, conferat. Quod si enim","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 24","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/24"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 25-2","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/25-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}