{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 256","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/256.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Non sine ratione itaque in consideratione medico-practica celeritas pulsuum pro frequentia, & frequentia pro celeritate, ponitur, Et quia unius ictus celeritas tactu per se non potest dignosci atque percipi, eo quod vix temporis punctum complet, consultius est, numerum ictuum beneficio horologii quod minuta secunda monstrat, metiri atque determinare, quali instrumento insigni cum fructu in artis exercitio usque eo usus sum, IX. Longe aliter de pulsu duro ac molli sentiendum. Hic enim licet ipsius motus essentiam non tangat, sed tantum talis dicatur respectu ipsius arteriae, prout nempe ea plus vel minus tensa, renitens, dura, vel flaccida, mollis & relaxata est; nihilominus tamen multum sane refert nosse, qualis sit constitutio & dispositio instrumenti mobilis & moventis, ratione texturae strictioris, vel laxioris, adeoque num constrictae, vel laxae sint cordis fibrae & arteriarum tunicae, utpote quo maior solidorum tensio & constrictio, eo maior est nisus, intensio, renisus ac renitentia in motibus, & contra. Haec vero tensio & durities arteriarum & fibrarum universi corporis nervearum & carnosarum, deprehenditur vel in statu naturali, a conformatione nativa in aetate iuvenili, cholericis, item senibus, ubi arteriarum pulsus valde tensus ac durus est, mollior vero textura in sanguineis, phlegmaticis, item in pueris, vel obvia etiam est in statu praeternaturali, & nil nisi spasmi quaedam species est, quae quam maxime tangit tunicas arteriarum, ex fibris nerveis & musculosis compositas. Et quoniam sic ipsa dispositio arteriarum, ceu instrumenti motus, plurimum confert ad pulsuum mutationem, in proclivi est raET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX ISDEM FORMANDO. 257 ratio, quare non semper unus idemque pulsus teste Ballonio, in utroque brachio observetur, id quod etiam nos in hemiplexia aliquoties observavimus. Et apprime huc facit luculenta observatio Raygeri pag. 20. qui scribit: in quamplurimis militibus sauciatis & male curatis, notabilem differentiam inter pulsum sani & laesi lateris observavi.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 255","label":"ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM TORMANDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/255"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 257","label":"ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM TORMANDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/257"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}