{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 265","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/265.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Accedunt medicamenta, quibus identidem peculiaris Medicamenvis atque virtus inest, motum cordis & arteriarum pulsum ta purgantia variis modis immutandi. Etenim quotidianae observationis & emetica. est, a drastico sumto purgante, quod spasmis ventrem exercet & plures deiectiones movet, pulsum duriorem, citatiorem & debiliorem, cum virium languore reddi, qualis effectus etiam assumto fortiori emetico sequitur. Medicamenmartialia. ta ex marte parata id servant singulare, quod sulphure suo metallico egregie fibrarum & canalium elaterem firment atque intendant; unde eorum usu pulsus maior & robustior percipitur, color faciei vividior conspicitur & calor corporis adaugetur, quae si observantur phaenomena, indicium sunt boni a medicamento dato effectus, ad expediendas maQuumque xime obstructiones in corpore cachectico. Lauchstadienses medicati fontes eximiam martialis elementi copiam in sinu foveant, exquisita utique ratione nititur, quod saepius expertus sum, ab eorum potu pulsum languidum antea & minorem, in sexu potissimum sequiori, maIdem quoque ab cortic. chinae. iorem & frequentiorem redditum fuisse. usu corticis Chinae in intermittentibus adverti: quippe die vacuo, quo arteriarum percussus solet esse valde tardus, parvus & debilis, hoc propinato, vegetius & robustius micare ceperunt, indicio, auspicatam huius remedii ceteris paribus esse operationem. §. XXI. Pharmaca, quae sale volatili acri & oleoso turgent, Volatilia. ut essentiae & spiritus bezoardici, alexipharmaci, ordinario amplificant & exaugent pulsum, atque cordis & arteriarum diastolen, ob principium sulphureum volatile, expansivum orgasticum; & quia sanguinis circuitus inde promovetur, non modo perspiratio, sed & debito adhibito regimine, sudor larIn enormi virium defectu & imminente gior subsequitur. Analeptica. animi deliquio, arteriarum motus languidus, tardus & parvus, (Hoff. Syst. Med. p. III.) 266 SECT. I. CAP. XI. DE RATIONALI PVISVVM EXPLICATIONE perceptibilis observatur, adhibitis autem vus, vix interdum interius & exterius balsamicis & spirituosis aromaticis, mox immutatur & augetur, qualem effectum etiam vinum geneAcida vicissim & nitrosa, peculiari rarosum praestat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 264","label":"ET IVDICIO IN MOBBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/264"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 266","label":"ET IVDICIO IN MOBBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/266"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}