{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 278","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/278.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Quin vidi, ex arteriolis in virulento carcinomate disruptis, sanguinem fluidum & nitide rubicundum stillasse, qui exterius nihil plane vitii habuit, Fallax itaque atque infidum omne iudicium, quod ex sola sanguinis inspectione arcessitur; unde etiam procul dubio factum, quod antiquissimi artis nostrae antistites, Hippocrates & Galenus, qui omnes sanguinem ceu vitae thesaurum agnoverunt, de iudicio in morbis ex eius aspectu ferendo parum admodum prodiderint. Sane sanguis, etiamsi vitiosus, quamdiu promte & expedite per corporis meatus movetur, non facile laedit; & optimus contra, si vel stagnat, vel firmiter impactus haeret, aut extra vasa effunditur, non modo Nam qui morbomorbi, sed & ipsius interitus caussa fit. rum & symptomatum genealogiam probe callet, is facile perspiciet, eorum originem, non tam a crasi, vitiata fluidorum, quam potius a vitio solidorum, vitio loci maxime & motus, esse arcessendam. Optimae certe notae sanguinis quando vasis elabitur, putrescit & funesta exportio, citat symptomata, in cerebro apoplexiam, febrem, convulsionem epilepticam & lege consensionis vomitum in ventriculo; intra cavitatem thoracis, vel abdominis paullo maiori quantitate effusus, in foedam & lethalem abit putrediSi vasis adhuc contentus cruor membranis cerebri nem. firmius impactus haeret, phrenitidem, in tunicis ventriculi & intestinorum funestam inflammationem, in sphacelum abeuntem, ciet. In cordis thalamis & vasis maioribus ubi congrumatus haeret, syncopen vel subitam mortem producit. In substantia musculorum quum firmam concipit stasin & in motu progressivo sistitur, in sphacelum, siye mortiferam concedit putrilaginem. §. VII. itized by Goog Dir","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 277","label":"INSPECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/277"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 279","label":"INSTECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/279"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}