{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 290","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 290","ref":"290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/290.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Massa post urinae exhalationem relicta non facile ad siccitatem constantem deducitur, sed quantumvis arida in aere tamen liquescit, haud secus; quam omnia salia neutra, quibus multae particulae oleosae sulphureae admixtae sunt, ut terra foliata tartari & falia vegetabilium essentialia. III. Drachmae huius cramatis affudi unciam unam spiritus vini rectificatissimi, qui promte extraxit tincturam ex bruno-rubicundam, saporis salsi paulisper amaricantis, relicto in fundo scrupulo minimum materiae gryseae spongiosioris terreae, quae nec aqua calida, nec spiritu ampliIV. Essentiam sive potius tincturam us poterat dissolvi. hanc in cochleari argenteo admovi flammae candelae, & post evaporationem remansit instar mellaginis magma salso-amaricans, cui aliquot guttulas olei tartari per deliquium plenius saturati instillavi, & mox odor volatisis urinosus, instar salis ammoniaci, nares feriit. V. Eandem tincturam accendi, & deflagrato primum vini spiritu, postea flamma successit, plane alius coloris atque naturae, instar ignis, qualis emergere solet, quando oleum destillatum in spiritu vini solvitur, & deflagratione instituta, post vini spiritum combustum, oleum ardet. VI. Partem magmatis ab evaporatione urinae relicti miscui cum oleo tartari per deliquium, & penetrans urinosus, volatilis foetor mox difflatus est. VII. Eiusdem massae nonnihil igne cremavi, & cineres relicti sunt nigri, qui saporem salis communis linguae inprimebant. IIX. Cineribus his affudi quicquam aquae, ut sal in se reciperet, & liquamen instillavi solutioni lunae, unde facta praecipitatio. IX. Alii huius residui portioni in vitro affudi oleum vitrioli, & vehemens facta est turgescentia & ebullitio, cum denso & albo ascendente vapore, odoris penetrantissimi, qualis solet emergere, quando oleum vitrioli admiscetur fali communi, vel sali ammoniacali. Denique hisce a me institutis tentaminibus addere placet ea, quae Barchuysen adornavit & in pyrosophia recenset: unciae nempe sex urinae sani hominis, destillatione dederunt uncias quinque & drachmas sex phlegmatis, residui in cucurbita scrupuli quinque & scrupulus semis, ulterius igne rite tractati, salis volatilis drachmam semis, olei empyrevmatici scrupulum semis, tantundem salis fixi & terrae grana octodecim praebuerunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 289","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/289"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 291","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/291"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}