{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 341","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 341","ref":"341","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/341","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/341.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Praenoscens enim & praedicens apud aegrotos, & praesentia, & praeterita, & futura, & quae ipsi aegroti delinquunt exponens, fidem utique fecerit, quod aegrotorum res magis cognoscat; quare audebunt homines seipsos Medico committere. Idem lib. praedict. Sect. III. inculcat, in praedictionibus inquiens, Medici illius probe memores esse debent, quod si cui successerit praedictio, is apud aegrotum intelligentia praeditum admirationi fuerit; si vero quis aberraverit, supra hoc quod odio habetur, fortasse etiam insanire videbitur. II. Dolendum modo, excellentem hanc & divinam fere in morbis praesagiendi scientiam, tam arduam, tam infidam, incertam & dubiam deprehendi, ut non immerito iudicium de morborum eventu ex vero formandum sit in difficillimis, & Medici etiam periti saepissime in hoc delinquant. Nam quia Veteres non ex integris morborum historiis, sed paucis duntaxat circumstantiis, regulas prognostieas desumserunt; neutiquam certe mirum est, parum certi iisdem inesse ac easdem saepius experientiae non respondere. Accedit, quod, quum primi Medicinae auctores, neque vitae, neque morborum aut mortis, in quo posita sit, naturam & rationem intellexerint, structurae quoque corporis humani atque ex ea pendentium motuum plane ignari fuerint; ex observationibus etiam plenis veras caussas & notas futuri in morbi eventus, convenienti & rationali modo elicere haud potuerint, sed potius etiam hanc artis nostrae partem empirice tantum coluerint, eaque propter symptomata, sub quibus aliquoties aegros mortuos observarant, pro funestis illico declararint, quum tamen eadem pro diversitate corporum, morborum, regionum, morbi etiam temporum, mirifice varient, ut hinc deriUu 3 dibzy G Goo","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 338","label":"SECT. I. CAP. XIV. DE CERTIS IMIGNENTIS NV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/338"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 342","label":"SECT. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/342"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}