{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 347","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 347","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/347.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Hinc quia morbus plerumque lenioribus incedit symptomatibus, saepius Medicis imponit, ut in praesagio ferendo fallantur, quum tamen ob occultam perniciem eo difficilioris sit iudicii eoque maiorem foveat malignitatem. Cognoscuntur autem maligni eiusmodi morbi his indiciis: cum levi frigore & horrore accedunt, vires statim mirum prostratae sunt, pulsus languidus & frequens simulque contractus micat, in situ erecto facile animo deficiunt aegri, somnus nullus, perpetua tamen ad eum adest inclinatio, & si obrepit, maior virium postea percipitur languor & mens ipsa emovetur, decumbentes de nullo dolore, siti, vel magna molestia conqueruntur, inquieti tamen sunt & sese iactitant, sique demum extrema algescunt ac pulsus deficere incipit, nec in carpo amplius percipitur, lethalis imminet catastrophe. Quumque porro omnis inflammatio demum in necrosin sive sphacelosam putredinem transire soleat: noscen da quoque sunt signa, quae factum hoc esse subindicant. Ac tum quidem internus frigoris percipitur sensus, dolor acutus antea & acerbus, circa caput vel inferiores partes, subito conquiescit, mens delira quodammodo ad se redit, virium vero defectus increscit, pulsus penitus deficit, vel valde inaequalis, angustus & intermittens est, alvus stricta laxatur & vel praeter voluntatem fertur, vultus foedus ac pallens comparet, tempora, cervix & pectus gelido sudore madent, extrema corporis frigescunt, borborygmi ac sonitus in ventre exaudiuntur & liquida immissa sonitum quando descendunt emittunt, als wenn sie in einen hohlen Topf fielen. Quae omnia si praesto sunt, mortem adesse manifesto produnt, eo quod obsphacelum vires sumentem, partium atonia & virium lapsus","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 346","label":"SECT. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/346"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 348","label":"SECP. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/348"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}