{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 348","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 348","ref":"348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/348.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"SECP. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN psus adeo increscit, ut omnis in corpore motus, & cum eo vita, exspirent. XI. Sunt vero adhuc alii affectus; qui & inflammatione, In purpura & atrocioribus spasmis perimunt, in quibus non minus inalba, stans vitae discrimen ex obviis phaenomenis coniici potest. Nimirum febris cum purpura alba, quae lymphae valde vappescentis & corruptae soboles est, si in fine associatur aliis acutis febribus, item variolis, morbillis, vel etiam in puerperio post lochia suppressa accedit, nunquam periculi expers est, ac utplurimum per inflammationem interiorum partium, praesertim ventriculi & intestinorum, necat. Funestum autem suggerit indicium, si aestum praecordiorum summamque anxietatem internus frigoris sensus, cum pulsu parvo, debili & inaequali excipit, purpura disparet, animi defectio, mensturbata & spiratio difficilis adsunt. Eundem in censum refevariolis rendae variolae, quae ubr statim primis diebus cum gravi dolore lumborum & delirio ingruunt & praemature secundo mox die exanthemata, in cute aspera instar purpurae cum maculis, comparent, ac die quinto & sexto, post plenam eruptionem pulsus non sedatior sit, sed celer micat totumque corpus pustulis obsitum est, raro quenquam in iuvenisi aetate evasisse scio: Neque minus periculi metuendum, ubi circa nonum diem gravissimus ex suppuratione dolor accedit, qui saepissime omnia, quae salutis spem estendere videntur, pervertit atque immutat. Hic enim ardente sua vehementia, univ ersum genus nervorum spasmis afficiens, summas parit anxietates, corporis iactationem, pustularum subsidentiam, donec respiratio difficilis, mentis turbatio, convulsio & pulsus languidus, parvus supervenientes, brevi vitam eripiant. XII. Quicunque a veneno vel validissimo e etico aut purSumto veneno aut dragante sumto moriuntur, hos idemtidem inflammatio sphacestico. losa, teste anatome prectica, e medio tollit. Mortis autem praepraesavium ferunt ardores interni & summae anxietates, pulsus valde parvus & inaequalis, vel plane deficiens, cum sudore frigido, delirio & convulsione, quam, a pharmaco purgante concitatam ipse Hippocrares Sect. VII. aph. 25. & passim alibi, mortiferam pronunciat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 347","label":"SECT. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/347"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 349","label":"SECP. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/349"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}