{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 359","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/359.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"INMOREIS EICNENEEVS. dem in & ex morbis gignantur, medentum quilibet studiose scrutetur atque pernoscat. Iam vero non melior magisque apta ad perquirendas quae mortem in morbis inferunt caussas supperit via, quam per dissectionem corporum morbis defunctorum, qua clarissime, quid mors & quaenam formalis eius ratio, vel sensuum ministerio, palpari potest ac perspici Nimirum ex omnibus consignatis observationibus & historiis quae sint in anatomico-practicis, planum fit atque testatum: mortem nigenere. hil aliud esse, quam sublatam penitus progressivam & circularem sanguinis ac humorum, beneficio cordis & vasorum motionem, quam vel canalium, praesertim circa cor & pulmones, a polyposis concrementis obturationes, vel largiores seri & sangumis in cerebro aut nobilioribus aliis partibus extravasationes, vel succorum in partibus eminentioris usus nervoso-musculosis inflammatoriae in sphacelosam putredinem transeuntes stases, vel etiam putridae viscerum corruptiones, proxime gignunt & immediate producunt. Quapropter e re utique erit, ut quae ex his in variis morborum generibus post mortem deprehendantur caussae, ex fide dignis qui instituerunt sectiones auctoribus delibemus, & ea qua fieri potest brevitate, hoc loco commemoremus; eum maxime in finem, quo medentes mortiferas has caussas congruis temediis tempestive averruncare corpusque ab interituruer possint, nec unquam imprudenti medicatione ad earendem genesin quicquam conferant. II. Incipiemus autem a funestis capitis morbis, quorum Speciatim in in numero potissimum apoplexia, lethargus, epssepsia atque apoplexia. phrenitis sunt, & primo loco dispiciemus: cur saepius sani & robusti, in optimo aetatis & virium vigore constituri, ex apoplexia tam repentina morte pereant? Et de hac quidem curatior eadem defunctorum anatome clarissime confirmat, quod sanguinis vel feri extravasatio in cerebro eius sit caussa. Potissimum Wepforus, quo nemo maiori solertia in huius mali generationem inquisivit, in eximio de historiis apoplecticorum libro, testatur: se semper fere effusum ex plexu choroideo cruorem, in cerebri penetralibus reperisse. Deinde Willisius lib. de anim. brutor. cap. IX. pag. 222.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 358-2","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/358-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/358-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 360","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/360"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}