{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 365","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/365.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Aspera arteria spumosam & tenacem materiam recondidit, pulmonalis autem & arteria & vena, circa confinia cordis obsessa fuit polyposis concretionibus, quae cordis columnis & fibris firmius connexae, ex hoc, auriculis, ramisque appensorum canalium extractae, unciarum duarum pondus excesserunt. Cordis etiam ventriculi cruore crasso nigricante penitus fuerunt constipati, & in pericardio sex ad minimum cochlearia aquae, instar loturae carnis, comparuerunt. IX. Rara quidem sunt exempla eorum, qui haemoptysi Hamoptysi. pereunt: notavi tamen hic ante aliquot annos memorabilem eiusmodi casum. Videlicet virginem octodecim annorum, tenerae constitutionis, ex mensium obstructione diu respirandi difficultate pressam, inopinato enormis sanguinis profusio cum tussi ex pulmonibus, iteratis aliquot vicibus incessit, & tertia vice tanta copia erupit cruor, ut aliquot vasa eodem replerentur, simul quoque frusta dura, magna, carnosa e faucibus protracta sunt, quae aqua calida elota, examine instituto, nonnisi polyposa & fibrosa membranacea concrementa fuerunt deprehensa, & ponderata, quatuor unciarum gravitatem superarunt. Quo tam imniani sanguinis profluvio, omnes penitus consumtae sunt vires, ut tertio post die honestissima virgo placide animam efflaret. Id vero ex hac singulari historia merito elicitur: polyposa haec corpora excreta anevrismatibus, vel varicosis pulmonum vasis insedisse, unde illis disruptis, in maiores bronchiorum ramos simul apertos penetrarunt. Neque dubium est, quin gradibzy G Goo gravis haemoptysis saepissime ex magna obstructione, a polypo vel scirrhescentia lobi cuiusdam pulmonalis proveniat, unde libero sanguinis itinere impedito, ipse impetuose ruit ad alia vasa, quae nimium distendendo, tandem aperit funestumque ciet fluxum. Confirmat idem notabili observatione Willisius in op. posth. Sect. I. cap. VII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 364","label":"IN MOREN GIGNENTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/364"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 366","label":"IN MOREN GIGNENTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/366"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}