{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 376","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 376","ref":"376","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/376","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/376.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Concedebatur sequenii quenti die Medieis facultas corpus aperiendi, eaque instituta, ventriculus totus propemodum inflammatus comparuit, ac quod rarum observatu, aliquot cochlearia foetidi & corruLien admodum fuit distentus, pti sanguinis in eius cavoflaccidus, sanguine lividi coloris refertus & corruptioni tam propinquus, ut ad levem attactum ipsa substantia eiusdem Totus sinister pulmonis lobus niger depredissolveretur. hensus est, corruptus ac foetidissimus, è quo humor putridus mirifici nidoris in thoracis cavum destillarat, tam erodentis indolis, ut spongiam qua detergebatur, atro inficeret colore, nec inusta ei macula ullo artificio posset deleri ac eluiVasa de reliquo sanguinea maxima ex parte inanita, ipsumque cor minoris magnitudinis offendebantur. Eundem cum gelido potu in senio confectis & viribus orbatis effectum praestare fructus refrigerantes, ut melones & persica mala, avidius devoratos, observationum medicarum fide constat, Nam notum est, quam pronus senum, quin etiam scorbuticorum & imbecillium sanguis sit in sphacelosam corruptionem, quae hinc accedente ievissima saepe caussa, quam facile suscitatur, §. XXIII. Quos pestilentia & febres malignae tollunt, in his ventriculus & intestina nunquam non sphacelata conspiciuntur: id quod etiam de omnibus ferme febribus acutis, ardentibus, cholericis, semitertianis, variolis aliisque intelligendum est. Ego certe plena testari possum fide, quod omnes eos, quos ex febre quadam acuta obiisse novi, ex inflamma tione ventriculi, intestinorum, vel meningum superveniente, decessisse deprehenderim: idque non modo ex symptomatibus diiudicavi, sed & ex dissectionibus, quas administravi, & de quibus alii fidem mihi fecerunt, compertum habui. Potissimum memoratu dignus videtur casus feminae annorum XXVI. sensibilioris naturae, quae ex vehementi iracundia febre ardente biliosa, iuncta cum crebris alvi deiectionibus, cordibzy G Google correpta fuerat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 375","label":"IN MOREN GIGNENTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/375"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 377","label":"IN MOREN GIGNENTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/377"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}