{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 389","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 389","ref":"389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/389.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Id saltim hoc loco monendum esse duxi: quod triplices in homine observentur actus, in se & sua natura distinctissimi, nempe mentales, quae intellectu & voluntate absolvuntur, ac homini proprii sunt, ideales, qui in receptione idearum ex obiectis & inde emergente certa sensatione & perceptione fiunt, quos cum brutis animantibus communes habemus, & denique actus pure physici, sive motus, qui ex operatione & mutua actione rerum corporearum resultant, & pro diversa structura, situ, nexu, dispositione, magnitudi ne & figura solidorum & flu dorum, certo numero, ordine & fine etiam eveniunt, ac a Philosophis dicuntur mechanici, & aeque principium illud quod intellectu praeditum, neque illud quod ideas format, sed vim motricem, quae omnibus rebus corporeis essentialis est, varie modificatam, pro caussa vera, proxima & immediata agnoscunt. Et tales actus physici sunt verum Medici & Ex his moMedicinae obiectum, eo quod vita, sanitas, laesio actionum, chanici Mesive morbus, eorum extinctio, sive mors, praeservatio & redicinae obiestitutio a morbis, item vis & virtus rerum quae nocent & ctum. prosunt corpori humano, ab his primo proxime & immediate dependent, utut non negari possit; ex divina commercii & confortii lege, quam summus opifex inter actiones vitales, sensuales & mentales sancivit, cogitationes ac phantasias hominis limitatam & determinatam quandam habere potentiam, actus istus pure physicos, non caussaliter efficiendi, sed potius turbandi & quadantenus disponendi. IV. Vt itaque paullo clarius & specialius mentem nO- Horum mostram promamus, per naturam corporis humani, quae secun- num occono. dum mia natura. dum Hippocratem omnis sermonis & ratiocinationis in Medicina principium esse debet, nihil aliud intelligimus: quam progressivum & in circulum abeuntem sanguinis & omnis generis humorum motum, a cordis & vasorum, quibus fluida continentur, aliorumque solidorum motu contractorio & dilatatorio reciproco, dependentem, quo solidorum & fluidorum decenti motu, tam partium utilium & qui in usum retineri debent, continua secretio, quam etiam variae indolis inutilium, per convenientia emunctoria & cribra excretio, perficitur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 387","label":"SECTIO. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/387"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 390","label":"SECTIO. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/390"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}