{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 391","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/391.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Palmarium vero momentum, in quo methodus & ordo, tam naturae, quam artis in medendo, quam maxime conveniunt, in eo versatur, quod utroque caussae morborum, quae oeconomiam motuum secundum naturam turbant & corrumpunt, removeantur atque corpore eiiciantur. Hinc recte docet Galenus lib. I. method. medend. perfectam curationem a caussis exordiri. Et ex Celsi mente is recte curat, quem caussae origo non fallit; quia caussae investigatio eiusque primordia & occasio, in affectionis & remediorum cognitionem amplissimam deducunt. Idem confirmat Fernelius lib. I. cap. 4. method. med. asserens: morbos absque caussarum praecognitione, nec praecaveri, nec feliciter curari posse. Quod si itaque sola natura sponte & suis viribus usa, Caussae quae sine ope & arte Medici & sine pharmacorum apparatu, mor sint? bos subinde sanat, idque caussas morborum penitus removendo praestat, iure meritoque quaeritur: quaenam sint illae morborum caussae, & quomodo, quo ordine ac methodo eaedem a natura vincantur ac submoveantur. In hac autem decidenda tenendum est: quod ficuti, uti iam monuimus, ad conservationem corporis nihil magis necessarium, quam motus tam progressivus, quam exeretorius: ita nihil naturae infestius & ad destructionem invehendam aptius, quam sanguinis & humorum quies, stagnatio, stasis, extravasatio, vasorum occlusio, sordium retentio & viscerum induratio. Hae enim efficacissimae sunt caussae ad inducendos motus febriles, spasmodicos & convulsivos, quibus maxime motuum morbosorum apparatus continetur, hae quoque putredinem, quae & mixtioni & structurae solidorum infensissima est, inferunt, quam recentiores Medicorum malignitatis nomine insigniunt. §. VII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 390","label":"SECTIO. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/390"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 392","label":"SECTIO. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/392"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}