{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 41","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/41.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"ET RECTE DIGNOSCENBM. iclor Mepltisecite in loeo, quo ee suts liben. hetint. cius consistat, quum ischiadicus dolor ossi coxendicis fixus magis inhaereat. Tum in nephritide crebrior ad urinam est stimulus, parcior tamen eius fluxus, quod secus in ischiadica affectione observatur. §. XXI. Ex inflammationibus, quae partibus externis incumbunt, frequentius occurrit erysipelas, quod superficiem tantummodo eutaneam rubore, tumore & dolore afficit, eaque propter probe distinguendum est a phlegmone, in qua ipsos substratos musculos inflammatio simul corripit. Phlegmonem autem a gangraena discernere idemtidem oportet; siquidem in hac inflammatio aliquando profundius serpit & non modo musculosas, sed & tendinosas ac nervosas partes occupat, atque adeo tum intensiori ardore & dolore, tum profundo ac latius se extendente duro tumore ac rubore, qui tandem in livido-nigricantem transit, cognoscitur. §. XXII. Devenimus nunc ad varias haemorrhagiarum species, e quarum censu, quae non parum periculi alit est haemoptysis, sive sanguinis floridi e pulmonibus per tussim reiectio. Haec curate distinguenda est a sputo cruento, quod ex interiori gurgulionis, faucium ac narium ductu emergit, & potius screatu, quam tussi, succedit, parcius etiam esse solet, pituita remixtum & obscuro sanguineo colore tinctum. Deinceps vera haemoptysis discernenda quoque est ab illo sputo cruento, quod parciori in quantitate ex sauciatis arteriae asperae vasis cum tussi eiicitur, & cum pruritu ac sapore salso iungi suevit. Multum quoque haemoptysis distat a vomitu cruento, siquidem in illa sanguis tenuis, nitide floridus, arteriosus, non sine magno nisu ac labore eliditur, in sanguinea vero vomitione cum anxio conatu crassus, coagulatus & nigricans cruor, ex venosis Neque ipse vomagis vasis elapsus, citra tussim exturbatur. mitus cruentus sine discrimine considerandus & excipiendus est. sed (Hoff. Syst. Med. p. 111) SKeT. 1. CAP. m. DE MOREIS CVRATE DISCERNENDIS sed ratione causarum multum differens, aliam & diversam medendi rationem quoque desiderat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 40","label":"SECT. I. CAP. III. DE MORRIS CVRATE DISCERNENDIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/40"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 42","label":"ET RECTE DIGNOSCENBM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/42"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}