{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 415","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/415.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"At vero licet hoc de valente & robusta corporis humani natura, neque adeo corrupta vel debilitata, locum habere possit; quum tamen mirum quantum naturae & corpora quae morbis affliguntur inter se differant, alia firmiora & valentiora, alia imbecilliora & vitiata sint, adeoque non sufficiant ad negotium sanationis recte conficiendum, utique necessarium est, ut artis opus ipsis subveniat & Quin experientia subinde do- externis im, congruis auxiliis succurrat. peditur. cet, ipsam robustam & idoneam alias ad sanandum corporis morbum naturam, non solam semper sufficientem esse ad sanandum, sed indigere simul variis adminiculis externis, ne impediatur, vel plane invertatur salutare, quod molitur negotium; quorum si non adhibetur observatio, plures, quibus robusta etiam natura, in variolis, morbillis & febribus continuis, etiam inflammatoriis levioribus, pereunt, qui potuissent servari, dum regimine nimis calido in lecto, & conclavi, vel refrigeratione intempestive admissa, potu frigido, vel etiam spirituoso, cerevisiae vel vini, cibis improvide in vigore morbi datis valde nutrientibus, situ corporis nimis diuerecto, improvida linteaminum mutatione, iisque rebus & occasionibus, quae animum ad iram & terrorem movere possunt, damnum & noxa procuratur, ut hinc omnino opus sit, quo prudens Medicus, si non pharmacevticis, minimum diaeteticis, utilem opem & operam praestet. III. Deinceps saepe in aegrotantibus praesto sunt obstaObstacula recula, quae si non removentur, totius naturae negotium in movere. curando plane turbatur, vel pervertitur, nec tamen sine Medici auxilio & consilio eadem removeri possunt. Exemplo sit: quando corpus sanguine redundans atque repletum morbis tentatur acutis, praesertim inflammationibus, natura sine superflui cruoris per venaesectionem imminutione, eosdem Vel etiam si sordibus & scybalis superare & curare nequit. copiosis ac duris canalis intestini crassi invadente morbo refertus est, hunc vacuare & recrementa protinus in principio educere expedit, ut felicius & debito ordine motus caussam morbi expugnantes succedant, & ad eum, cui destinati sunt Aut quando etiam evenit, ut finem, pertingere queant. prima regio colluvie vitiosorum & semiputridorum humorum conferta sit, idque statim in morbi, sive sit acutus, sive chronicus, invasione, quam maxime proficuum est, convenientibus auxiliis, vel per superiora, vel inferiora, eam prius exturbare, ne vis morbi & symptomatum inde augeatur & exacerbetur. IV.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 414","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/414"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 416","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/416"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}