{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 438","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 438","ref":"438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/438.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"SECT. II. CAP. H. DE METHODO, ONDINE vel Rufi, vel tale quid. Huc quoque referendus, aph. Mi. sect. II. morborum reliquiae, quae a crisi supersunt, reci. livos morbos parere consueverunt, quod potissimum, sicut rursus id optime explicat Heurnius, contingit, quando ob infirmatam naturae vim, materia morbifica non tota fuerit exclusa, neque in declinatione alvus purgante sollicitata. Quae quum ita sint & experientiae quoque testimonio uberius constent, utique manifesto apparet, nihil esse finito motu morboso ad reliquias mali exstirpandas accommodatius, quam. ut omne noxium & morbificum, quod adhuc haeret in corpore tacitasque ipsi struit insidias, sive in ventriculo, sive in venis substiterit, mature excludatur & corpus ab omni excrementitio succo liberetur. Graviter vero in hoc errare utplurimum solent Medici, quod in fine morbi & aegris ad sanitatem redeuntibus, morbiferas reliquias neque evacuantibus, neque diaphoreticis eliminent, neque robur deperditum naturae atque ventriculi per congruam diaetam & probata stomachica apte restituant. Etenim quo minus Medicus utilem opem conferre potest morbo in vigore constituto, eo majus eoque praestantius in principio atque in declinatione ipsius est auxilium, siquidem initio, natura adhuc valida existente, multum proderit, si omnia congruis subsidiis obstacula, quae motus salutares sufflaminant, dextre removeat & materiam vitiosam diminuat; in declinatione vero, si corpus debilitatum, rursus confirmet, vires languidas erigat, & quod restat adhuc noxium, expellat, & sic non modo recidivas pejores, sed & novos longe periculosiores morbos plerumque succedentes felicissime avertat. Ad subigendas igitur morborum reliquias & reparandum universi corporis robur, egregia virtute splendent pilulae balsamicae ut Becherianae & ad harum exemplar paratae Stahlianae, vel nostrae, quippe quae aliquoties oblatae, noxia clementer expurgant, ac ventriculo cum intestinis robur iterum cor ciliant, praeter quas commendanda etiam stomachica, quae digestioET BECVS ARTIS IN MEDENDOgestionem promovent, motum peristalticum infirmum egregie fulciunt & succis vitalibus tenuitatem ac spirituascentiam denuo conciliant, quae tamen tanto utiliora sunt, quanto minori, continuata tamon saepiusque repetita dosi, assumuntur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 437","label":"SECT. II. CAP. K. DE METMODO, ORDINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/437"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 439","label":"SECT. II. CAP. H. DE METHODO, ONDINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/439"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}