{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 439","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/439.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Quod si autem ullo in morbo, certe in variolis & morbillis, reniquiae morborum ut proscribantur, corpus firmetur & ab insultibus morbosis defendatur, necesse est, quandoquidem hoc neglecto, ex facili varias exulcerationes, abscessus quoque viscerum aliaque gravissima mala subsequi, experientia planum facit testatumque. Deinde post partum, immo abortum, vel puerperium etiam, uterus valde enervatus & a tono suo dejectus ad pristinum robur commoda medicina reducendus est, ne magnae contumaces ac diuturnae inde resultent affectiones, cui scopo eximie pilulae nostrae balsamicae, vel infusa laxantia leniterque purgantia, cum nervinis & uterinis mixta, unacum exquisito in vitae victusque ratione temperamento, satisfaciunt. Mirum quoque tonum ventriculi & intestinorum labefactare solent diarrheae ac dysenteriae, qui si non cito reparatur, lentae inde febres, pedum oedemata, status cachecticus, spafini hypochondriaci aliaque redundare possunt, ad quae arcenda egregie usui, praeter exactam diaetam, est vinum generosum, uti Hungaricum, vel Gallicum Pontack, pareius inter cibandum potum, nec non elixir stomachicum, vel balsamum sic dictum vitae, accisa dosi, sed diutius, usurpatum. Semper autem praestat haec successive perficere, ac vires potissimum ffractas atque depressas sensim analepticis reficere ac refocillare. §. XVII. Eadem cura tenenda lex undecima: debilibus, debilia, Lex. XI. valentibus, valentiora conducunt. Hanc totidem fere verbis consignavit Celsus lib. II. cap. 20. scribens: Imbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est, mediocriter firmos, media materia optime sustinet & robustis apta validissima est.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 438","label":"SECT. II. CAP. H. DE METHODO, ONDINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/438"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 440","label":"SECT. II. CAP. N. DE METHODO, ORINNE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/440"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}