{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 486","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 486","ref":"486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/486.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Vtus vero omnium laxativorum virtus in eo conveniat, quod sine noxa, impetu ac commotione alvum subducant: pro differentia tamen morborum, vel etiam individuorum, utique distinctio circa eorum usum utilis & necessaria est. Scilicet manna, cassia, passulae, polypodium, in affectibus pectoris, tussi, haemoptysi, pleuritide, phthisi, neque minus in morbis, qui a sero salso, acri, scorbutico nascuntur, ut arthritides, rhevmatismi, scabies, purpura, cum insigni fructu adhibentur aliisque merito praeferri debent, quippe quae non tantum alvinas sordes emovent, verum etiam simul acrimoniam salsam temperant & corrigunt. Acidula, ut tamarindi, cremor tartari, sal acetosellae, item salia essentialia ex herbis nitrosis, sal polychrestum, nitrum antimoniatum, in regionibus praecalidis, corporibus cholericis atque tempore aestivo, nec non in morbis ubi copiosa bilis delinquit & veliementior aestus praesto est, tertiana continia, duplici, aestiva, in causo, cum inexhausta siti, quam maxime conveniunt & allis anteponenda, eo quod praeter facultatem vacuantem, motum quoque intestinum partium sulphurearum sanguinis & bilis fein morbis qui ex defectu rociam componunt & cicurant. bilis & sulphuris in sanguine balsamici nascuntur, ut sunt cachexia & omnes fere chronicae passiones, in quibus succorum spissitudo & viscerum infarctus adsunt, laxantia amara, ut rhabarbarina, aloetica correcta, omnibus utique palmam praeripiunt. Vbi vero humores tenaces, viscidi in vitio sunt & primam regionem occupant, ac inappetentiam, tensiones hypochondriorum, ructus, flatulentias caussantur, salia omnia neutra, tam arte chymica praeparata, quam nativa fontium medicatorum, si paullo maiori in dosi & cum sufficienti liquido offeruntur, efficaciter alvum solvunt & recrementa spissa & viscida everrunt. Quando acidum, ut solet fieri melanchosicis & quartanariis, nimium in hypochondriacis aliorum, etiam acriorum, purgantium redundat & onmiumi virtutem infringit atque eludit, praeter mannata, magnesta apprime ex usu est, quae sicuti a spiritu vitrioli ex toto solvitur, atque in sal neutrum amaricantis saporis & virtutis purgantis transit, eandem pariter, si in ventriculo offendit acidum, induit naturam atque efficaciam, contra ea deficiente in corpore solvente succo, parum vel nihil operatur, & plus incommodi, quam commodi creat. II.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 485","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/485"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 187-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/187-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/187-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}