{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 515","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/515.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Sed uti acriorum purgantiam, ita etiam sternutatoriorum, rarior debet esse usus, eo quod natura non facile in evacuationibus vult cogi, sed tantum duci. Errhina vero, sive ptarmica, naturae & nervis magis amica, sale subtili acri volatili oleso, tunicam pituitariam blande irritant, stimulant & mucidum liquorem evocant, longeque sternutatoriis sunt tutiora, eo quod haec motum quendam convulsivum in nervos & per consensum etiam totum pectus invehunt illa vero roborando potius nervos & nervosas tunicas, officio suo defunguntur. Corollaria practica. I. Pulveres errhini, ex herbis cephalicis, praesertim ma orana, maro Syriaco, floribus benzoes, liliorum convallium, rasura ligni aloes, grano uno vel altero ambrae adiecto compositi, in capitis gravativis doloribus, hemicrania, affectibus soporosis, memoriae debilitate, gravedine, coryza, auditus difficultate, cephalalgia pituitosa, praesertim ea quae in ossibus frontis subsistit & plerumque a coryza suppressa oritur, oculorum mucosa defluxione, somnolentia, vertigine & si quippiam humoris maligni a lue venerea in narium membranis haeret, egregii sunt usus, & praeter evacuationem, vigorem quendam addunt actionibus animalibus. Neque minus hoc nomine laudem meretur sal volatile salis ammoniaci cum balsamo nostro mixtum, quod ad aliquot grana naribus inditum, spectatae est virtutis in auditus & visus difficultate, affectibus soporosis & in sensibilioribus sternutationem ciet, saepe proficuam, ubi motus in capite excitandi, in paralyticis & apoplecticis. II. Nostris temporibus, uti fumi tabaci, ita etiam pulveris pro sternutatione, luxurians abusus maxime invaluit, Etenim iugi hoc pulverum valetudini minus conducibilis. attractu, non modo odoratus, propter obstructas & quasi inmembranarum quae ossa squaduratas inde papillas nerveas mosa & nares investiunt, laeditur, sed & ob nimium infarctum ab allecto humore clara vox raucescit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 514","label":"514","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/514"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 516","label":"516","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/516"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}