{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 583","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 583","ref":"583","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/583","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/583.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Neque tamen negandum, quod in helleboro lateat adversus deliria ipsamque insaniam virtus, inprimis si eius usus venaesectione & balneis ex aqua dulci, in omni amentia proficuis, secundetur. In ea vero mentis emotione, quae potius ab animi affectuum vehementia, quam hypochondriorum obstructione oborta, lac asininum, nitrum & sanguis asininus, in pulverem tritus, eximiam demulcentem, effrenes nervearum fibrarum stricturas sedantem possident facultatem, & inter initia saluberrimam praestant opem, eo certiorem, si clima mutetur & occasiones ad animum exaestuandum solicite evitentur. XII. Epilepsia. Epilepticum malum quo truculentius & vel aspectu horribilius, eo magis medentes soliciti fuerunt de praesidiis ad abigendum illud. Et certe quamplurima passim quidem circumferuntur specifica antepileptica; sed an meliora ac certiora suppetant pulvere lumbricorum terrestrium, cinnabari, pulvere secundinae humanae, rasura cranii humani, ungula alcis & corio humano, ego quidem vix crediderim. Haec autem sicuti in epilepsia idiopathica & chronica conducunt; ita in symptomatica, palmam utique fert liquor noster anodynus mineralis, epilepticos egregie componens insultus. §. XIII. Ubi vesicularis & vasculosa pulmonum compages Asthmate. crassa, tenaci pituita firmiter inhaerescente farcta & obstipata in asthmate, gummi ammoniacum, balsamus Peruvianus, crocus, opoponax, vel in pilularem consistentiam, vel cum tinctura tartari in essentiam redacta, usum atque utilitatem Phibisi. praestant incomparabilem. Quando autem pulmones phthisica labe affecti, si qua salutis spes, eadem quam maxime a lacte asininol, vel solo, vel fonti Selterano, qui idemtidem pulnonum vitiis apprime proficuus, confuso, exspectanda. Neque minus hoc nomine commendationem meretur sulphur stillatitium purum, inprimis si cum pinguedine animantium, ut axungia humana, vel pinguedine canis recenti, item spermate ceti dissolvatur, & ad stomachum roborandum aliquot balsami de Coparva, olei ligni sassafras & foeniculi guttulae, adiiciantur Ea quippe sulphuris facultas, ut non modo partibus languentibus robur addat, sed & simul dissolvat & discutiat spissescentes succos, qua certe in pulmonum affectibus, exu cerationibus, tuberculis, vomicis, ex stasi & condensatione viscosi & caseosi mucilaginosi, ex chylo praecipitati succi, obortis, egregie opitulatur. XIV.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 582","label":"SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/582"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 584","label":"SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/584"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}