{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 637","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 637","ref":"637","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/637","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/637.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Inter remessia externa, domestica & facile parabilia connumeranda etiam clysmata, sive enemata, quae nihil aliuc sunt, quam decocta ex certis speciebus confecta & per syringam ano pro vario scopo & usu infusa. Habent haec multum cum balneis affine atque commune. Balnea quippe lavacra sunt partium externarum, clysteres vero intestinorum quae crassa vocantur, quae eluunt, abstergunt & a contentis repurgant. Balnea vel emollientia sunt, vel roborantia, clysmata pariter pro varia ingredientium ratione, solidas rigidas, tensas & strictas partes molliunt & laxant, vel flaccidas & a tono deiectas firmant atque adducunt. Deinceps sicuti balnea sola applicatione externa toti sanguinis & humorum massae virtutem insinuant, ut liberiorem & expeditiorem eorum progressum faciant simulque salutares excretiones facilitent: ita etiam enematum operatio non solum in sanguinis & humorum circuitum, ex immutatione pulsus, sed etiam ad excretiones movendas, praeter alvi subductionem, ex perspirationis & urinae uberiori successu, luculenter patet. Balnea porro vi pollent insigni antispasmodica eandemque in dissitas spargunt partes: clysteres non minus hac pollere virtute, qui artis exercitia tractant quam optime norunt. Et denique quemadmodum immisso in lavacrum corpore, congesti praeter naturam & non sine periculo in certa loca humores, ad alias externas & inferiores partes derivantur, quo aequabilis ipsis reddatur ubique commeatus: sic etiam clysmata ad divertendas a pectore & capite sanguinis congestiones, gravium pathematum genitrices, insigni & laudatissimo usu plurimum valent. XIIX. Solent vero clysteres pro diverso medicationis scopo Ti sum (Hoff. Syst. Med. p. III.) GEBE ex variis concinnari speciebus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 636","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/636","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/636"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 638","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/638"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}