{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 90","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/90.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM tes, quo motum, robur ac sensum accipiant, defertur, ideo ob hunc nervum diffusissimum maxima fit partium inter se & cum capite consensio atque motuum communicatio. Quia vero ut omnium, sic etiam horum nervorum, descriptionem nemo accuratius & excellentius persequutus est ipso Vieussen; nolumus eam repetere, sed ingenuum lectorem ad huius Nevrographiam pro perspicienda & intelligenda varia nervorum distributione, remittimus. Nobis vero iam satis erit ostendere, quomodo per hos dictos nervos partes inter se consentiant, & urius laesio in alias transmigret, variaque symptomata inde progenerentur. VII. Vt autem haec omnia, quomodo peragantur, & qua ratione praeter naturam affecti nervi tantas mutationes, etiam non sine exitio & periculo vitae ac sanitatis efficiant, intelligi possint: neutiquam nobis opus est, in subsidium principium quoddam incorporeum, singulari sensu & notitia rerum, quae corpori insunt & in eo fiunt, instructum, vocare, quia eiusmodi principio ad vitale negotium plane non indigemus, utpote quum non sensus, sed motus tantum, ad producenda symptomata morbosa satis sit. Neque disputare hic nostri instituti erit, quod & quale liquidum in nervis vehatur, & quomodo eius motus a caussis morbificis praeter naturam afficiatur, sed suffecerit saltem nosse, omnes motus vitales. cum secretionibus & excretionibus, naturales, placidos & ordinatos esse, si in nervorum ac membranarum systemate omnia tranquilla & pacata sunt: id est, si nullam vim patiuntur, neque ulla, quaecunque etiam fuerit, violenta motio ipsis inducitur. In genere enim haec regula perpetuo ac probe, in rationali morborum explicatione, observanda est: nullam vim vel motum tolerare posse nervos, & quae ex iis prodeunt partes membranosas. Simul ac enim hae a caussa quadam vehementer commoventur, concutiuntur, vel distenduntur, aut comprimuntur, lancinantur, Dized by Google Dic PARTmnI unrulun acciputi, desm,/ haxima sit panm u Lonuum conumin n nerronn, elost us pesegunm eif ed ingemiun kum icienus & nelgm nus. olis uns. s denpe sim 5 di gets alia ignts8 iun? insse7ορ volk.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 89","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/89"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 92","label":"CIN RATIM ET NGIELITIM CVM VENTRICVIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/92"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}