{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 131","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/131.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Sicuti omnis febrilis aestus, ita etiam catarrhalis, lenissime & Febris caplacide tractandus est, aeger quoque in moderato calore tarrhalis lelecti & hypocausti semper servandus. Exulent igitur omnia niter tractanda & commoventia calidiora & validiora, unacum regimine aestuo caute. so, eo quod materiam acrem magis exagitant, calorem adaugent & aestuosam partibus diathesin conciliant. Vitentur vero vicissim omnia refrigerantia, acida & quaecunque perspirationem turbant. Opiata etiam & theriacalia caute in usum vocentur, tanto magis si caput debile & grave, si aetas senilis & alvus adstricta. II. Cibus sit paucus, potus tepidus & salubris, optimus de- Cibus & pococtum hordei excorticati cum rasura cornu cervi, passulis tus sit con& radice liquiritiae, item decoctum avenaceum. Vinum au-gruus. tem, nec non vini spiritus, propter acidum stimulans & spiritum qui calorem accendit, nullius in hac febre utilitatis, In declinatione tamen morbi, si excretiones jam adsunt, vinum bonae notae conduxisse, paulo largius etiam sumtum, observatum est, eo quod circulum sanguinis promovet & aequalem servat perspirationem. III. Si aestus est impensior, uti in plethoricis atque choleri- Nitrum eis, fervor etiam internarum partium percipitur, nitri ali- quando proquot grana pulveribus bezoardicis cum fructu admiscentur & sit. emulliones liberalius usurpantur. Quando alvus dura nimis & stricta, sub morbo, praeter Alvus quibut juscusub ducenda sebre. Item declinante febre. In principio purgantia nocent: Tusfis forina quibus componenda. Quid agenaum in mensibus suppres. si. 132 SECT. I. CaP. VI. De febre catarrhali benigna. juscula avenacea, mannata, prunata & passulata, nihil convenientius clystere emolliente. Egregium tamen quoque usum praestant pilulae aloephanginae, vel Beccherianae, ad X. vel XII. grana, cum granis IV. pilularum de styrace, ante lecti introitum sumtae, eo quod & alvum aperiunt, & violentam siccam tussim moderantur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 130","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/130"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 133","label":"CAVTELAE ET OBSERVATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/133"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}