{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 259","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/259.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Ab aliis autem exanthematibus praeter figuram in eo discrepant, quod non modo sine omni ardore, sine pruritu, cutis elevatione, asperitate & exulceratione, prodeant, sed & utplurimum sine levamine, quia materia eorum non est salina caustica, sed potius putrida & corrupta. Tantum hinc abest, ut maculae hae salutis spem faciant, Pragnas.. ut potius quo copiosiores compareant, eo majorem corruptionis gradum, quin lividi, plumbei & ex atro viridescentis coloris, sphacelosam plane corruptionem arguant. Qui etiam evadunt, non cutanea excretione, sed vel sudoribus largis, foetidum acorem spirantibus, vel alvi fluxibus criticis, convalescunt. Sed nonnisi naturae benignitate ac robore id accidit, in his, ubi non adeo eminens succorum corruptio, sed temperata adhuc & quasi quodammodo alexipharmaca indoles. Plurimi potius occumbunt, vel sphacelosa corruptione in ventriculo, intestinis & aliis visceribus, vel phrenitide, frequentius anginosa faucium & oesophagi inflammatione, cadaveribus mox post mortem intolerandum plane foetorem spirantibus. Quem funestum eventum signa praesagiunt haec: si sitis vel nulla, vel plane inextinguibilis, si lingua arda, discissa, nigricans, fauces inflammatae & squalore obsessae, cum deglutitione difficili; si post exanthematum eruptionem respiratio anhelosa & pectoris angustia persistit & invalescit, vel post sudorem & alvi fluxum delirium cum aliis pathematibus ingravescit, nec urina turbida fit nec sedimentum ponit; si demum oculi obscurantur, mens plane delira sit, aegri floccos carpunt, tendines subsultant, excrementa involuntarie elabuntur, sudor frigidus manat & convulsiones accidunt, spiritum cum vita praecludentes. VI. Formalis perniciosarum harum febrium ratio consistit Formalis retio. in putrida dissolutione, sive colliquatione sanguinis & sucKE 2 co260 SECT. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. corum vitalium, potissimumque in fluidi lymphatici elastici tenuissimi, quod in sanguine contentum, in cerebro ac spinali medulla separatum, per nervos in universum corpus distributum, sensum & motum partibus praestat cunctis, inquinatione & vitiosa plane diathesi. Etenim venenatum illum vaIx miasina ta virulento.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 258","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/258"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 260","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/260"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}