{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 271","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/271.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Dein victus ibi solemnis admodum plenus, ex esu carnium & vini generosi potu, aquae autem non adeo salubres, quibus sanguinis facile corruptibilis copia ingeneratur. Hinc non mirum est, quod frequentes ibi corrupti & putridi maligni morbi, inprimis in militibus & qui victus illius insueti, simul inordinate vivunt, semicoctis & male praeparatis cibis ventriculum onerant. noctu excubias agunt sub frigida aura & in locis humidiNeque etoribus & frigidioribus degunt ac dormiunt. iam mirum, dispositionem ad hos morbos cum militibus huc venientibus alio transportari, sub quiete & ingluvie in hibernis, corruptos succos augeri, cruditates prima in regione accumulari ac tandem in apertum pernicialem, morbum hieme praesertim, erumpere. Id autem peculiare habet hic morbus, inprimis in is qui sanguine abundant, ut caput petat, hinc statim in principio venae sectio suadenda, si vero ex stomacho vitiosorum humorum ex ingluvie & toto corpore huc confluentium colluvie obsesso, eveniat, optimum utique consilium statim in principio, clementi, efficaci tamen emetico stomachum, vel intestinorum simul canalem expurgare. Quem in finem ego quidem commendare soleo decoctum mannatum, cum dimidia vel una drachma radicis hypecuanhae, aut infusum mannae ex vino cum duobus tartari emetici granis. Sic datis post hanc evacuationem bezoardicis & leniter diaphoreticis, cura succedit longe felicius. Ex singularibus etiam in hac lue fuerunt sudores copiosi, frigidi, per aliquot dies & noctes manantes, vapidum acorem spirantes, non tamen funesti. Hippocrates enim Sect IV. aph. 37. malos eos pronunciat & mortis prodromos. Nos quo272 Sacr. I. Car. XI. De febribus petechialibus veris.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 270","label":"ENARRATIONES MORBORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/270"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 272","label":"ENARRATIONES MORBORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/272"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}