{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 286","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 286","ref":"286","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/286","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/286.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Quod si quando ad cor in haesit, tum id subvertit, tum purgationes bilis, quaecunque a Medicis recensentur, subierunt, atque hae magna cum defatigatione. Plerisque singultus incidit inanis, convulsionem affereus vehementem, quae nonnullis sub hac cessabat, aliis vero multo post. Porro corpus extrinsecus tangenti non admodum erat calidum, neque pallidum, sed subrubrum, lividum, parvis pustulis & ulceribus scatens. Internae vero partes usque adeo flagrabant, ut ne tenuissimum quidem stragulum, aut linteum impositum, neque aliud quippiam, praeter nuditatem, ferrent. Ac jucundissimum plane erat in aquam frigidam seipsas conjicere; quod multi fecerunt ex iis, in quibus cura non adhibita, qui in puteos se dederunt inexhausta siti vexati; & perinde erat plus ac minus bibere. Atque impotentia quaedam, qua iis quiescere non licebat, & vigiliae perpetuo comitabantur. Corpus, quamdiu morbus vigebat, non contabescebat, sed praeter spem labori obsistebat. Quam ob rem vel interierunt plurimi novem & septem diebus ex interno aestu, cum aliquid roboris adhuc haberent; vel si effugissent, morbo in ventrem irruente, & exulceratione in eodem facta, & diarrhoeae simul immodica subeunte; plerique mox prae imbecillitate perierunt. Etenim initio sursum facto malum, quod in capite primum consederat, vniversum corpus pervadebat. Quod si quis maxima haec huic extremarum partium noxa superveniesuperasset, bat. Malum enim ad pudenda & ad summas manus & pedes decumbebat; & complures his amissis evaserunt, nonnulli & amissis oculis. Nonnullos etiam, quum primum exsurgerent, cepit oblivio rerum aeque omnium, ac tum se ipsos, tum amicos ignorabant. Morbus igitur, concludit paucis interjectis, (ut alia multa praetermittamus insolita, quae cuique scorsum evenerunt, aliis alia) talem in universum habuit ideam. Alius praeterea nullus infestavit eo tempore ex iis, qui consueti habentur, si quis autem accidisset, in hunc desinebat. Ac perierunt nonnulli quidem ob negligentiam, alii vero diligenter etiam curati. Neque ullum, fere dixerim, compertum est remedium, cujus usu homines adjutos esse constaret.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 285","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/285"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 287","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/287"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}