{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 307","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/307.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"prae reliquis temperamento sanguinei & sanguineo-cholerici, plethorici, juvenes, viri, nec non feminae gravidae, in quibus tamen benignioris esse solet naturae. Sed in scorbuticis, senibus & cacochymicis, item feminis, suppressione, vel emansione, aut retentione mensium laborantibus, deteriorem obtinet genium. Crebrius etiam & facili ex causa eidem obnoxii, qui a parentibus eodem affecti prognati, & qui semel passi, saepius postea ipsius experiuntur insultum, praesertim si senes & scorbutici. Ego quidem anniversaria, aequinoctialia, quin singulis mensibus redeuntia erysipelata notavi. Sed de his, in senibus maxime & cacochymicis, verum etiam deprehendi Hippocrates in aphor. effatum: quod qui saepe erysipelate corripiuntur, tandem eo moriantur. Quae autem hanc intus delitescentem erysipelatis mate-Causa procarialem caussam evolvere & in actum deducere possunt, ex re- tarcticae. bus non naturalibus sunt multa. Inter haec primum ac praecipuum locum sibi vindicant animi affectus vehementes, ira praesertim ac terror, & consignavit inter alia Fallopius exemplum seminae, quae, quotiescunque irata, erysipelas nasi incurrit, potu aquae hordei facile discutiendum. Excludit dein erysipelas aër nimis calidus & intensior solis ardor, nec non vicissim subita & vehemens corporis, vel pedum refrigeratio. Idem facit cibus calidus, potus exaestuans, crebra ebrietas, nec non balneum fervidius. Inprimis vero ad exclusionem hujus mali faciunt evacuationes languinis tam artificiales, per scarificationes & venaesectiones, omissae, quam spontaneae per nares, Qq 2 ed b nares, uterum & sedis venas, interceptae. Speciatim capitis crysipelas frequentius accidit his, qui diu noctuque in aëre humido & pluvioso degunt, item senibus. In mammis solenne est puerperis, praesertim lactantibus, post gravem terrorem, tumque illico sistitur lactis effluxus, mammae durae fiunt & a lacte coagulato tumescunt. Eventus boInterim erysipelas, si cito & sine adeo vehementi comnus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 306","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/306"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 308","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/308"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}