{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 318","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/318.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Medicus igitur vulgari jam hypothesi, omnium morborum causam plethoram esse, addictus, eandem heic etam subesse opinatus est, eaque propter rursus venam secari jussit largiterque extraxit sanguinem; nihilo tamen secius post binas lhebdomades denuo infestavit erysipelas eundem locum. Licet etiam postea pulveres absorbentes cum nitro, scarificationes & infusum laxans in usum vocaret, aliud tamen effecit nihil, quam ut binis quibus vis mensibus erysipelas recrudesceret, pedis autem affecti tumor & imbecillitas persisteret semper. Demum ego in consilium vocatus, commendavi Carolinarum internum & externum nsum, cum exacto in vita victuque moderamine & abstinentia ab acidis, dulcibus, fructibusque horaeis, quibus mire antea aegra delectata, injunxi quoque frequentem usum elixirum nostri balsamici, ex amaris extractis, corticibus citri & sale tartari cum vino Hispanico confecti, sanguinis autem missione interdixi. Inde erysipelas primum depulsum, subsequuti vero dolores rhevmatici, per aliquot hebdomades affligentes, qui tamen repetito insequenti anno Carolinarum usu, etiam prorsus abacti & aegra perfectam recuperavit sanitatem. Epicrisis. Perperam omnino heic a Medico ad recidivam arcendam commendata sanguinis missio eaque repetita. In nostra enim natales erysipelatis ex perspiratione suppressa, eaque propter hac magis adhuc sanguinis missione imminuta, non potuit non impurorum succorum copia crescere, quae per erysipelas singulari naturae vigore expulsa. Recidivae autem frequentiores, quum de sanguinis impuritate testentur, haec vero de viscerum maximeque hepatis vitio; ego certe acidularum vel thermarum, ad sanguinem purificandum & viscera expedienda, & elixiorum balsamicorum, quae visceribus & succis spirituascentiam reddunt usu, praestantius novi nihil. Quam in rem pluribus legenda Medicina consultatoria Tom. V. Dec. V. caes. IX. p. 370. & passim alibi.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 317-2","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/317-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/317-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 319","label":"OBSERVATIO. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/319"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}