{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 404","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 404","ref":"404","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/404","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/404.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Judicavimus igitur, epiglottidem, quae instar operculi orificium asperae arteriae claudit, sero mucido obsessam esse & turgidam, ut rimam subjectam non exacte claudat, sed liquidum deglutitum in asperam arteriam delabatur & anxietates subsequentes faciat. Quare jussi exterius applicare spiritum vini camphoratum, interius os subinde colluere aqua florum fambuci, mixta cum spiritu salis ammoniaci atque essentia croci, & quotidie usurpare pilulas nostras. His intra aliquot dies malum feliciter sublatum & aeger convaluit. Epicrisis. Proprium anginae symptoma difficultas deglutiendi, tam solida, quam liquida. Si enim tumor paullo amplior oesophagi principium obsidet illudque angustat, liquida quidem, sed non solida dimittuntur. Si vero tumor haeret in principio gutturis, quod tegit epiglottis, solida quidem, dum comprimunt tumentem epiglottidem, transeunt ad oesophagum, sed liquida minus prementia per hians a tumore spatium asperae arteriae illabuntur ibique magnas creant molestias. OBSERVATIO III. Putarant Medici feminam quandam venereo infectam esse contagio, eaque propter ipsi mercurialem adhibuerant salivationem. Hinc factum est, ut ipsa postea levi ex causa, ab aere frigido & nebuloso, ab ira, ab assumtis acribus cibis, a refrigeratione capitis, a turbato mensium successu, saepius incurreret exquisitum palati, nec non in faucium internis, circa pharyngem & laryngem, ardorem atque dolorem, sine febre tamen, sed cum respirationis difficultate. Accidit vero ut dormiret in conclavi humili, noviter exstructo & vaporibus calcis pleno, ac inde non modo capitis dolore, sed & impenso faucium & colli ardore atque dolore, cum inquietudine, spirandi angustia, anxietate & aestu afficeretur. Ego vocatus sanguinis missionem, ob vasa minus turgentia omisi, sed tantum applicare jussi collo cataplasma ex farina lini, floribus sambuci, ficubus, croco, oleo amygdalarum dulcium & lacte. Suasi quoque ut clyster injiceretur ex lacte, nitro, sale communi, melle & oleo.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 403-2","label":"OBSERVATIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/403-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/403-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 405","label":"OBSERVATIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/405"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}