{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 492","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 492","ref":"492","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/492","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/492.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Gravior autem, quae febre intensa & saevis symptomatibus de vehementia non remittentibus stipatur, septimo, nono, vel etiam undecimo saepe die necat, superveniente maxime purpura alba, quae pessimum semper praebet omen, atque ex corrupto, putrido, vappescente sero ac sanguine, in uteri latibulis haerente, ortum ducit, immo de corrupto jam & sphacelato utero testatur. IV. Causa inflammati uteri materialis proxima est inaequalis Ob oppleta scilicet, sanguinis per uterina vasa circulus. coarctata a spasmo & obstructa minima vascula, sanguis majori cum impetu ac celeritate fertur per vascula vicina, eorumque ramos laterales, qui cruorem alias non capiunt, unde tumor, rubor & ardor sit, cum pressione & irritatione tunicae nervosae. Ad hoc autem vitium concipiendum in genere disponunt laesiones, contusiones & vulnerationes externae, status plethoricus, cacochymicus, mensium & lochiorum suppressio, copiosior sangunis ad uterum allapsus atque decubitus, partus laboriosus, animi affectus, ira maxime & terror, vomitus enormis, vel nisus impensior ad hunc, motus & labor corporis plethorici fortior cum subsequente refrigeratione imi ventris, balneorum calidorum abusus, abdominis & uteri refrigeratio externa, potus frigidus, fluentibus inprimis mensibus, lochiis aut haemorrhoidibus, colica quoque convulsiva, nec non affectio spastico-hysterica gravior. Nunquam vero magis haec periculosa affectio infestat feminas, quam si in puerperio sunt constitutae. Post partum enim uterus ab onere levatus, elastica qua pollet virture iterum in arctius spatium coit & sensim sensimque sese contrahit. Hinc diducta uteri vasa angustantur contentus in iis sanguis per oscula aperta, secundinis prius continua, exprimitur ac sub nomine lochiorum foras prodit, cum sanitatis emolumento.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 491","label":"OBSERVATIO. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/491"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 493","label":"OBSERVATIO. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/493"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}