{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 50","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/50.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"OBSERVATIO. XII. Rari sunt in thermis Carolinis diu febricitantes. Simulac enim febris impetit, intercalari die largiter ingerunt aquas thermales, quae primas vias efficaciter deplent, sudorem etiam & urinam liberaliter eliciunt. Si post quintum paroxysmum febris non discedit, corticem Peruvianum. die vacuo adhibent, vel in electuarii forma, vel decocto, hunc in modum: recipe corticis chinae unciam, radicis gentianae rubrae unciam semis, herbae cardui benedicti manipulum, centaurii minoris tantundem, vini Gallici mensuram; coque leni calore, cola & adde sirupi menthae unciam, M. de quo tribus quibusvis horis extra varexysmum duas uncias bibunt, sorbillando mane in lecto infusum theiforme & fudorem eliciendo. Sic feliciter utplurimum ex toto febrem percurant. Mihi ansam hoc dedit, ut eadem methodo subinde uterer, & surrogata Carolinis Sedlicensi aqua, purgationem ventris molirer, & post eam decoctum illud praeberem, auspicato pariter successu in tertiana & quartana, praesertim aestiva ac vernali. Epicrisis. Compendiosa, & facilis est haec intermittentes curandi methodus, solennis non modo in Carolinis, sed & iis locis, ubi acidulae purgantes saliunt. Nec male medentes eidem viae insistunt & primas vias crudis & biliosis sordibus obfessas falibus deplent. Salia enim reliqua ex regno vegetabili purgantia securitate & promta efficacia longe superant. Tanto vero magis proficua sunt, quando in sufficienti quantitate humidi soluta assumuntur. Hinc si copia non est aquae eiusmodi medicatae, ego ad imitationem ipsius aquam paro laxantem, adiiciens uni aquae mensurae olei tartari per deliquium unciam dimidiam & in lagena angusti orificii instillans eo usque spiritum vitrioli, donec nulla amplius eveniat ebullitio. Vel dissolvo in mensura aquae unciam senis salis polychresti, ex sulphure & nitro calcinatis confecto. Vsurpato aliquoties liquore hoc salino, descendo tandem perquam secure ad specifica roborantia, quae inter primas tenent, cortex chinae, cascarillae, tamarisci & omnia amara & ex marte rite parata.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 49","label":"OBSERVATIO. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/49"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 51","label":"OBSERVATIO. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/51"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}