{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 54","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/54.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"SECT. I. quit, restitat tamen sensus quidam doloris in artubus ac pedibus, ipsa ossa quasi tundens atque profundo pondere obterens, osteocopus graeco ninine dictus, caput quoque in quamplurimis grave est & animum fastidium tenet, urina quae in paroxysmo tenuis reddita & aquosa, nunc crassa & cum sedimento secedente. §. III. Haec quae sub paroxysini impetu subinde obveniunt pathemata, uberius utique testantur, gravissime nervosarum partium systema in universo corpore pati & spasticis constrictionibus agitari. Eamque ob causam immediata & proxima huius tebris causa constituenda omnino in universali & vehementi spastica nervosarum partium strictura, quae ex spinali medulla potissimum procedens, non modo tunicas vasorum, sed & totum nervorum ac fibrarum systema, praeter naturam afficit, ut motus solidorum & fluidorum inde graviter turbentur. Materialem vero causam, quae nervosas partes in tam exorbitantes motus abripit, Veteres quidem humorem melancholicum extra vasa putrescentem esse voluerunt. Sed sicuti in omni febre, sic etiam in quartana, subest materia activae indolis & caustica acrimonia imbuta, internas sensu exquisito pollentes partes ad spasticas crispaturas solicitans. Quia tamen ex pancreate ei nupta est materia, quae ad acidoviscidam indolem accedit, diuturniores dat inducias, nec tam cito colligitur, nec ad membranas spinalis medullae ex prima regionea tam cito appellitur. Quando vero sufficienti quantitate est collecta in primarum viarum latibulo, massam sanguinis successive supiit, & certo interposito tempore, ad spinae dorsi membranas delata, febriles eodem modo suscitat motus, ac praecedenti capite de tertiana enumeravimus. Iam si porro huius materiae febrilis natales rimamur, hae utique primario arcessendae ex tardo admodum sanguinis per viscera abdominis depuratoria & secretoria, hepar praesertim, lienem & pancreas, progressu, horumque tandem succedente infarctu & obstructione.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 53","label":"VARTANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/53"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 55","label":"VARTANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/55"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}