{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 118","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/118.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Neutiquam enim ventriculus, in hoc affectu valde imbecillis, omnia aeque bene ferre potest. Inprimis abstinendum ab omni cerevisia, a potu quoque vinoso, ac potius in usum vocanda decocta, ex ralura ligni santali rubri, citrini radice cichorei, semine foeniculi & passulis, parata. Quibusdam solus potus aquae fontanae frigidae, alteratus quodammodo siruno acetositatis citri, vel tantillo nitri injecto, optime cessit Ludovicus Septalius Libr. VII. animadvers. medicar. articul. CXLIV. decoctum corticum aurantiorum, mane ad octo vel novem uncias potum, tanquam remedium certissimum depraedicat, eoque fere infinitum mulierum numerum ab hoc morbo se liberasse asseveravit, sed inter secreta id servavit. Recepit autem aquae libras septem, in hac incoxit cortices trium pomorum aurantiorum, aliquando adhuc viridum, interdum etiam addidit in sine aliquid herbae pilosellae. §. IIX. Vti in omni praeternaturali haemorrhagia, ita etiam in hac ipsa, ventriculi & exacta vivendi ratio maxime habenda est. Ob vires enim cum sanguine deperditas, ventriculus nec bene appetit, nec decenter digerit, nec recte egerit, sed cruditatum & flatuum copia turget utplurimum venter. Optimus est cibus siccus, modicus & salubris; minime gelatinosus, difficilioris solutionis & qui inflat. Potionibus, si fuerint aquosae, subinde modicum vini optimi rhenani, vel genuini vini Pontak, admiscendum est. Ac uti nimium frigus, ita etiam immoderatus aestus aëris, nocet. Neque admittenda est nimia corporis quies, neque nimia ejus exercitatio veneris usus sit parcissimus. Demum si unquam affectus animi praesentaneum damnum inferunt, certissime id contingit in sanguine exhaustis corporibus. Secr. I. CAe. V. De uteri haemorrhagia immoderata. 118 Quam post Multum tandem refert, ut qui extreme Immodicis morbum. sanguinis fluxionibus debilitati, sedato fluxu, convenienti diaeta pristinam sensim recuperent sanitatem. Nam si repente cibis se replent, quos imbecillis ventriculus non satis digerere potest, facile incurrunt ob cruditates in alias chronicas passiones. Nimirum uti effato Hippocratis impura corpora nutrientibus laeduntur; ita etiam valde debilitata. Habenda igitur est quam maxime ventriculi ratio, & analepticis ac nutrientibus cibis quidem restaurandae sunt vires, sed parca manu offerantur necesse est.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 117","label":"CAVTELAE ET OBSERVATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/117"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 119","label":"ENARRATIONES MORBORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/119"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}