{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 210","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/210.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Quibus removendis varia a variis praescripta sunt remediorum genera, atque inter haec interne essentiae & elixiria cephalica, pulveres cinnabarini, fonticulus quoque nuchae & brachio dextro inustus, celebrata venae sectio, externe affectae partes oleis penetrantibus inunctae: sed sine levamine. Scripsit ad me historiam, adjiciens, quod nares tenacem albicantem mucum sed exili in copia fundant, & sensum se ponderosi saxi in sinistra capitis parte percipere: caput vix sine dolore inclinari vel verti posse, ita ut linguae etiam usus valde difficilis sit; colli quoque glandulas comAddidit quod ante biennium febris parere tumidas. tertiana ipsum corripuerit, quae, postquam materia largiter e pectore excreta fuit, levamen quoddam attulit. Mentionem quoque fecit doloris circa ventriculi regionem atque inflationis in hypochondriis. Dedi consilium ut thermas Carolinas adiret & secundum praescriptum a me regimen per mensem & utra iis uteretur: iniunxi demum accuratum vitae institutum cum motu corporis sufficiente & animi quiete; suasorque fui, ut praemissis frictionibus in nucha & cervice cucurbitulas cum scarrificatione apponendas curaret. Et inde eum melius se habuisse cognovi. Epicrisis. Non simplex cephalalgia hic affectus sed potius rhevmatismus qui totum caput & vicinas partes occupat, meretur appellari: eo quod humor vitiosus non unam partem occupet, sed per porosam substantiam serpendo, in vicinas nerveas partes, eas lancinando & vellitando delabatur. Causam sine omni dubio discrasia seri scorbutica, ex depravata ventriculi digestione & hypochondriorum vitionata subministravit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 209-2","label":"OBSERVATIO. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/209-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/209-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 211","label":"OBSERVATIO. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/211"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}