{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 262","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/262.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"De doloribus & spasinis & saturatioris etiam coloris, nec non amaricantioris saporis observatur: deinde, quia in ductibus hepaticis, ex quibus continuo in satis notabili quantitate ad duodenum biliosus fertur humor, non tam diuturnam quae requiritur ad fluidi dissipationem & solidescentis materiae concretionem, nectere potest moram. Si tamen, ut auctores testes sunt, ibi offenduntur, longe friabilioris & mollioris sunt consistentiae, asperiores quoque, tubulosi ac flavescentes. Experimenta, quae cum calculis felleis ad eorum elementa & ingredientia paullo curatius pervestiganda & discernenda, instituimus, hoc loco recensere operae pretium videtur. Primo observavimus, quod omnes illi, qui saturatioris & obscurioris coloris paulloque solidioris texturae, sufficienter exsiccati, vel in massa, vel in pulvere, candelae ardenti admoti mox instar resinae lucidissimam concipiant flammam, & toti, exigua saltim relicta materia nigra & cineritia fere insipida, comburantur: illos vero, qui albi & cineritii coloris, gypseae & cretaceae materiae erant, flammam respuere, vel leviter saltim eam suscipere & instar cerae in lamina ferrea ignita fluere vidimus. Deinceps annotavimus, eos lapides cysticos, qui solidioris fuerunt texturae & saturatioris coloris, nec a spiritu vini rectificatissimo, nec ab aqua, accedente etiam leni coctione, dissolvi potuisse. Alio vero tempore a nobis animadversum est, lapides cysticos, qui ingentis fuere magnitudinis & mollioris substantiae, totam fere cystidis implentes cavitatem, ultra dimidium in aqua calida fuisse solutos. VII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 261","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/261"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 263","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/263"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}