{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 268","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 268","ref":"268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/268.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Inter haec vero omnia, quae jam monnimus, signe, nihil datur certius vehementes a calculo felleo prognatas dijudicandi passiones, ac si ipsi cum excrementis per alvum secedunt; & tum non secus ac in calculis renalibus, quando hi ex ureteribus in vesicam fuerunt delati, omnes simul & semel dolores cum reliquis gravibus afflictionibus cessant atque exspirant, ictero saltim excepto qui non simul sed sensim tandem evanescit, eo, quod bilis sanguini & lymphae intime immixta non tam facile & expedite rursus e totius corporis sphaera discuti possit. Calculi autem hi, qui per alvum deturpantur, non unius eiusdemque coloris, magnitudinis & numeri, observantur, atque etiam pro differenti horum ratione, sedem quam occupare solent, subindicant: Nam si sunt molliores, dilutioris, vel etiam tophacei & gypsei coloris e ductibus hepaticis, quibus inhaeserunt profectos esse haud levi argumento est: si vero minores, si asperi, si duriores, angulares & coloris paullo saturatioris folliculi fellei hospites fuisse & per angustum illum canalem cum acerbissimis symptomatibus iter suum confecisse, haud obscure colligitur. XIX. Ceterum testantur observationes eaeque non rarae, post mortem vesiculam fellis multis lapidibus refertam inventam fuisse, ubi & corpus a foedo flavo colore immune & ab aliis etiam gravibus passionibus liberum extitit. Cuius rei caussam sine ulla dubitatione inde derivamus, quod calcul tam illi qui vesiculam felleam, quam etiam qui renum substantiam obsident, si quiete jacent, nullas valde sensibiles procreent molestias atque incommoda: quandocunque vero ita vel ratione sedis vel ratione molis & figurae sunt comparati, ut nervosas exquisitae sensationis membranas vel ductus violenter lancinent aut distendant, protinus tota oecopraecondiarum a calculo fellus ortis, &c.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 267","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/267"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 269","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/269"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}