{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 272","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 272","ref":"272","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/272","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/272.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"dant atque commendant, hac potissimum ducti ratione, quod boves & oves mense Maji, quo gramine viridi vescuntur, sensim ab omni crusta lapidosa liberentur, quae tempore hyemali, ubi foeno nutriuntur, in eorum folliculo fellis concrescere suevit. Praeter haec radix pareirae bravae haud ita diu ex Brasilia in Europam transiata ad drachmas duas in libra una aquae leniter decocta, potum admodum salutarem in omni calculo etiam in asthmate humido praebet, si tertia eius pars tribus singulis horis cum pauxillo sachari tepide bibitur: hac enim ratione icterum felleum cum torminibus & ingenti dolore stipatum intra viginti quatuor horas discussum in P Acad. Royal des Sciences Anno MDCCX. p. 76. legimus. VI. Nonnulli etiam millepedes vivos vino infundendos & siccatos in pulverem terunt & hos ipsos cum salibus neutris, ut sunt terra foliata tartari, sal polychrestum, tartarus vitriolatus & tartarisatus, solutio oculorum cancri, parca & refracta dosi ad obstructos hepatis meatus expediendos & ab omni biliosa amurca liberandos maximi faciunt. AVICENNAE vero cura, uti in ictero chronico, a veteribus Medicis magni semper habita est, ita etiam eam in iis, quae in meatuum biliariorum obstructione & bilis ad concoctionem ciborum necessarii praepedito affluxu, consistunt vitiis, locum habere posse haud dubitandum est. Vetustissimus vero hic auctor lumbricos siccatos cum vino albo & sacharo ad saporis gratiam sumtos plurimum laudat, vel etiam horum pulverem cum syrupo de byzantiis in pilularem redigit formam & crebrius vesperi propinat, postridie superbibendo serum caprillum, ex lacte a capris, herbis prius aperientibus foeniculo, apio, petroselino, rusco, lupulo, evpatorio, asparago, nutritis desumto, relicta eius caseosa substantia paratum. Ceterum externis quoque leniendis gravioribus symptomatibus occurFaciunt huc plurimum epithemata hyrere e re erit. pochondrio dextro applicata, quae ex floribus chamomiliae vulgaris & Romanae, herba scordii, absinthii & carduibenedicti, aqua florum sambuci & vino rubro praeparantur, si frequentius de die renovata admoveantur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 271","label":"METHODVS MEDENDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/271"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 273","label":"METHODVS MEDENDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/273"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}