{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 307","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/307.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Ultimo vero loco id non praeteundum esse censeo, quod collectis licet viribus somnoque ac appetitu redeunte, tremorem in artubus, atque vacillationem & impotentiam in pedibus ultra mensis adhuc spatium perceperit: quae permolestae affectiones, dextro nihilominus balneorum usu prorsus demum sublatae & discussae fuerunt. Epicrisis. Ex huius morbi & curationis progressu, id demum in usum practicum depromere licet, quod passio iliaca acuti alias periculi atque exitii, opportune datis medicamentis quae inflammationem arcent & dolores mitigant, in affectum quasi chronicum minoris periculi possit converti. Deinceps non contemnendum in hoc atroci malo, sed potius incomparabilem usum & efficaciam argenti vivi esse, ex hac curatione intelligi & edisci potest, licet modus operandi non adeo explicatu facilis sit. Ego tamen ita rem concipio, argentum vivum intro haustum, dum fundum ventriculi petit, pondere suo resistit eius subversioni, sive inversae eius motioni peristalticae, ut potius meo quidem iudicio, eam ad inferiora, facta in contrarium compressione, rursus dirigat atque convertat: & hinc etiam ratio reddi poterit, quare globuli plumbei paulo maioris molis intus deglutiti, ad curandum hunc difficillimum affectum commendentur; de cuius remedii salutari usu quamvis multa mihi relata fuerint, nunquam tamen me experimentum fecisse inTandem hoc addendum esse existimavi genue fateor. quod deiectiones illae spumascentes liquidae & biliosae, quarum materia partim per assumta, partim per continuum humoris biliosi & lymphatici per glandulas in intestina secreti affluxum, in ileo, progressu temporis colligitur, non modo a vulgo, sed etiam a Medicis pro veris stercoribus habeatur; licet in totum negare nolim, per vehementiorem intestini coli spasmum quippiam ex eo putridi Qq 2 Dic itizec tridi liquaminis ad tenuia conscendere & ibi contenta inquinare possit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 306","label":"OBSERVATIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/306"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 308","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/308"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}