{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 323.5-8","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 323.5-8","ref":"323.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.5.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Eiusdem generis dolori, figuli qui vasa figulina vitro ex plumbo obducunt, vulgo glasiren, obnoxii sunt. Testantur quoque observationes practicae, quod medicamenta quae Saturnus ingreditur, ut tinctura antiphthisica Garmanui vel magisterium Saturni, quibus Medicastri in gonorrhoea supprimenda frequentius uti solent, invicibilem alvi stricturam cum immanibus tormentis stipatam relinquant. Quam gravia & periculosa valetudinis damna atque incommoda, a vinis acidis lithargyrio immisso dulcificatis, ante aliquot annos in Suevia oborta fuerint, id exquisite & docte in Dissertatione, Praeside Clar. ZELLERO habita, de noxa vini lithargyrio mangonisati, est deductum. Inde enim non modo dolores stomachi, abdominis, sinistri hypochondrii cum forti alvi strictura, item colica convulsiva, sed & asthma convulsivum oborta fuere. XXV. Restat adhuc alia colicae species, quae rectius exdemia vocari potest, quia certis regionibus familiaris admodum est: ita Moraviae, Austriae, atque Hungariae incolae atrocissimo colico dolore spasmodico & convulsivo creberrime divexantur. Cuius rei nulla mihi alia suppetit ratio ac causa, quam vmorum in hisce regionibus valde Cirituosorum largior potus & abusus, praesertim si corporis accedat refrigeratio; ex quo sit, ut sanguis nimium ebulliens, & in concitatiorem motum adactus, si neque per naturalem. neque per artificialem evacuationem invenerit exitum, in intestina incumbat & ibi accumulatus dira symptomata inferat. Ceterum haec quoque iure referri ad colicam sanguineam & spasmodicam meretur. XXVI. Dantur etiam atroces colici dolores, qui alios morCalita ex. morbis probos praegressos excipiunt: ita extant passim observatiogressis. nes, & nota mihi quoque sunt exempla, ubi ex diarrhoea ab adstringentibus cito suppressa, item post dysenteriam, ab incauta diaeta, & alimentis inflantibus & fermentescibilibus copiose admissis, graves & exitiales ventris dolores successerunt. A cydoniato largiori manu in diarrhoea exhibito, saevissimos ventris dolores atque torsiones ad stercoris usque vomitiones lethales vidit FERNELIVS libr. VI. Pathol. c. X. quod identidem a fortioribus purgantibus haud raro observavimus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 323.1-4","label":"323.1 to 323.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.1"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 323.9-10","label":"323.9 to 323.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.9"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}