{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 365","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/365.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Accedit etiam hoc, quod vix ullus affectus tam creCalculus & podagra sunt bro ex parentibus in liberos transmigrare observetur, quam morbi maxicalculus & podagra, quippe quae cum illo, ratione dispome haereditasitionis solidorum & fluidorum plurimum affinitatis habet, rii. quia uterque adfectus non modo hominibus sanguine plenis, & qui vulgo dicuntur sanguinei, est infestus, sed ambo etiam in quadam nativa debilitate & atonia solidorum, videlicet in nephriticis, renum; in podagricis ligamentorum quae articuCrebrius quoque animadvertilos vinciunt, fundati sunt. mus morbos rhevmaticos, arthriticos, podagricos quam facile transmigrare in nephriticos & hos rursus per metastasin in illos transformari & transponi, adeo ut etiam, si a dolore ex podagra quis diu immunis fuerit, in calculosam nephritidem facile incidat, & vice versa. Neque raro contingit, utrumque affectum conjunctim & uno tempore atroci dolore hominem torquere. Ratio forQuod attinet ad generationem calculorum in renibus, malis calcuhanc tali modo concipere licet: quando, a nimis vehementi sanguinis appulsu, ejusque regressu per venas difficiliori, vasa lorum renalium. renum sanguinea nimium distenduntur & infarciuntur, fit tandem, ut minima arteriolarum, ubi in papillulas & syphunculos urinosos abeunt, aperiantur ac disrumpantur, & ita a sta366 Sacr. II. Car. VI. De acuto dolore & sposimo stagnante & extravasato sero sanguineo, primum parvi abscessus atque ulcuscula, generentur, quae successive majora fiunt; in quibus, quando serum urmosum multis tartareis limosis partibus refertum subsistit, particulae graviores & acuminatae secedunt ac invicem concrescunt, ita quidem, ut materia primo crassior ac rudior sabulosa, dem etiam grana compactiora gignantur, quae urinae copiosius secretae beneficio facile eluuntur, & saepius non sine dolore foras propelluntur: ubi igitur tale crassum ac grave sabulum, in urina subsidet, haud dubium calculosae nephritidis, indicium praebet.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 364","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/364"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 366","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/366"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}