{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 374","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/374.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Ante omnia vero, sicut in cunctis morbis chronicis, ita etiam in calculo praecavendo, ventriculi & ejus digestionis, nec non alvinae excretionis, ut haec singula se recte habeant, ratio habenda est. Placuit mihi hac in re insignis plane locus AETII, quem cap. XVI. p. 177. prodidit, ita se habens: praeservat a calculo moderatus cibus bonae concoctionis; nam cruditates non solum exasperant morbum, sed etiam gignunt; inde abstineant aegri, a satietate, a coena, saepe vomant & absinthium assidue bibant, ac per certum tempus per ventrem se purgent. Cibos sumant, e quibus neque satietates neque craUrinam etiam cientibus utantur, pastinaditates eveniunt. cam in dies edentes valde percoctam, foeniculum, pulegium, calaminthen; ex marinis strombos, locustas, gammaros; per plures autem dies radicis eryngii decoctum bibant, similiter dictamni. Oportet aquam per omnem vitam esse purissimam & percolatam, vinum tenue album, urinam ciens; exercitationibus utendum modicis & frictionibus in balneo, ex nitro assato, ac fece vini uste & pumice. In quo genere TRALLIANVS quoque audiendus, qui l.c. hanc diaetae rationem praescribit: probe faciunt, qui bibunt aquam & evitant omnia quae ex pipere constant, & non solum acres, sed & crassi succi cibos, ut similaginem, ova dura, placentas & quae ex lacte parantur, ipsum lac & caseum item vina admoaun nigra & austera. Ad haec cavendum, ne aegri culcitris indormiant ex anserum plumis confectis, hae siquidem renes valde calefaciunt. Praeterea, ne multum stent; magis vero studendum, ut vel moveantur vel consideant. Et paulo ante: bibere oportet, ante omnem cibum, aquam tepidam: nihil renes enim a recremento magis vacuos temperatosque reddit, ut non amplius calculos procreare possint; nam temporis spatio igneus eorum calor a tepore aquae extinguitur. Exinde dubio omni procul prodiit seeretum illud egimium ximium ZECCHII relatum in suis Consultation. nempe haustus aquae calidae ad libram unam circiter, statim ante prandium. Et CAROL. PISO, multis ante Zecchium annis, hoc idem aquae calidae remedium comprobavit, dicens, quod post primum excretum calculum, nunquam in posterum alii geniti fuerint, si quis usum hunc aquae calidae multo tempore continuaverit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 373","label":"METHODVS PRAESERVATORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/373"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 375","label":"CAVTELAE ET OBSERVATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/375"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}