{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 405.1-5","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 405.1-5","ref":"405.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/405.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/405.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/405.1.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"De pravi spasimo & dolore vesicae omissa, hanc procul dubio ob rationem: quod haec omnia ejus naturae ac indolis sunt, ut partim excretiones salutares supprimendo, partim etiam copiam humoris impuri augendo, eum ad vesicam tanquam partem debiliorem propellendo, movendis & revocandis novis insultibus occasionem praebeant. Crebrioris quoque observationis est, colicas flatulentas junctas esse vesicae vitio, praesertim ardenti & dolorifica mictioni, & omnia alimenta, quae inflant, hoc quoque exacerbare; & carminativa contra, sive flatus discutientia, optimo esse praesidio. τε ει χὰποπ Ad vesicae morbos qui spasmo stipati sunt referri etiam merito debet cruenta mictio, quae tamen non omnis, ut vulgi Medicorum fert opinio, ex renibus & vasis emulgentibus sit, sed saepius proxime & immediate ex vesicae vasis sanguiferis, praesertim ramis venae haemorrhoidalis externae perruptis, succedit. Cognoscitur sanguinolentus ejusmodi ex vesicae vasis mictus, quando difficultas mingendi conjuncta, ardor cum tenesmo circa anum, spasmus circa glandem & dolor pungitivus a glande ad perinaeum affligit, cum rigida penis tensione, nec non ubi simul adsunt borborygmi & flatulentiae in abdomine, inapperentia, ructus quoque frequentes iunguntur; item si mictio cruenta & stipantia ipsam symptomata post sanguinis missionem in pede, post hirudinum applicationem circa anum, remittunt & cessant. Et quamvis ejusmodi species mictionis cruentae ex vesica non adeo familiaris sit & frequens, annotata tamen nonnunquam fuit, & prostat observatio HOECHSTETTERI Decur. I. schol. in cas. 2. M. N. C. Decad. I. ann. IIX. observ. 23. Mingitur interdum sanguis sincerus unacum urina, vel loco huius urina bruni coloris, instar coffee, ut vidimus in sene octogenario quotiescunque equo vectus fuerat, frigefacta urina sedimentum ponebat densum, rubicundum. Gravissima vero quoque incidere solent ex sanguine intra vesicam concreto, symptomata, quae recenset LOMMIVS in observat. p. 195. crebro enim anima deficit, aegra fit spiratio, & pulsus obscurus, parvus & frequens, oritur multa nausea, animi anxietas & frigidus sudor, hinc totus homo fit imbecillis & pallet & extremis partibus refrigescit, quae quidem omnia vehementi spasticae stricturae, quae per totum systema nervorum propagatur, recte adseribenda. Fiunt tamen etiam a sanguine in vesica condensato maximi cruciatus & ardores vehementes, in ima pube & circa virgam, qui referente observat. jam citata M. N. C.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 404","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/404"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 405.6-8","label":"405.6 to 405.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/405.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/405.6"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}