{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 491","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 491","ref":"491","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/491","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/491.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Quo magis autem membranae nerveae tensae atque expansae sunt, eo acutioribus doloribus eae sunt obnoxiae: quemadmodum id liquido apparet in periostio, intra quod & subjectum os contentus saepe humor horrenda symptomata producit, quod in panaritio aliisque ossium vitiis videre est. Saepe otalgia symptoma febrium acutarum evadit, ubi ma- Prognosis. teriae morbificae ad aurem per metastasin fit translocatio; quemadmodum in morbo Hungarico interdum evenit, ubi surditas vel ingens saltim auditus difficultas exoritur. Quae si in declinatione febris accidit infallibile reconvalescentiae praebet signum: sed tunc vitium in auris internae membrana & nervo acustico haeret. Quando vero metastasis ad aurem externam pertingit, tunc otalgia suboritur, quae, nisi cito succurramus, ob doloris atrocitatem demere vitam potest. Qui ex lapsu vel casu in terram otalgiam patiuntur; ubi materiam saniosam per aures reddidere, e medio omnes sublati sunt, teste RIVERIO observ. XIIX. p. 191. HIPPOCRATES vero in coac. praenot. pag. 538. §. 58. de exitu hujus morbi sequentia habet: auris dolor pertinax, cum febre acuta & alio quodam signo aliquantum maligno juvenes quidem septima die occidit. & citius delirio correptos, si non multum pus effluxerit ex aure, aut sanguis e naribus, neque aliud quoddam bonum signum compareat, Seniores autem tardius & minus tollit: nam & Verum aures suppuratione praeveniunt & minus delirant. multi ex his recidivant, atque sic pereunt. Monere autem hoc loco debeo, quod hoc decretum Hippotratis magis de dolore & tumore inflammatorio parotidum intelligendum sit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 490","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/490"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 491-2","label":"METHODVS MEDENDI GENERALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/491-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/491-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}