{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 508","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 508","ref":"508","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/508","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/508.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Congreditur autem tartareum hoc sal cum mucilaginoso ac pingui, quo articuli & juncturae omnes gaudent, rore ac glutine, quod secundum naturam insipidum, ossa, juncturas, ac cartilagines laevigare & obducere solet. Notabile enim est, sub membranoso ligamento, quo articuli firmari solent exstare tunicam mere glandulosam ac vesiculosam, quae etiam synoviae sedes est, in quam terminantur maxime in homine multae vasorum sanguiferorum ramificationes, haecque tunica, propter laxitatem suam minime inservit ossium conjunctioni, sed mucilaginem certam instar ovi albuminis, licet non semper adeo claram & limpidam secernit. Praeterea in majoribus articulis exstant quoque corpora glandulosa pinguedine obsita, quae similem mucilaginem a copiosis sanguineis vasculis ibi secernunt ad lubricandas juncturas ipsasque ab incalescentia & attritione conservandas, uti copiose pariter ac solide id deduxit celebris Anglus CLOPTON HAVERS, in Osteologia. De hoc ipso glutine articulorum jam dudum divus HIPPOCRATES in Libr. de locis in homine, sequentia pronunciavit: Humidum nativum articulorum ubi male valet, male habent articuli; ubi bene, & ipsi articuli. §. XIII. Quotiescunque itaque serum salsum excrementitium in sanguine superabundans descendit per glandularum poros nimis laxatos ad ipsos articulos, non modo coagulum mucilaginis efficit, quod difficilius postea resolvitur, vel etiam, si in copia adfuerit, in gypseum corpus tandem convertitur, verum & intra subtilissimi sensus membranas incarceratum propter angustissimas vias, minus commode propellitur nec evaporat, sed detestabiles cruciatus in parte affecta suscitat: cujus saepius tanta est sensibilitas ut omnia quantumvis leniter admota tegumenta vel medicamenta officiosamque manum vel e longinquo reformidet, Attentione dignum est, nihil magis mucilaginem articulorum destruere atque coagulare, quam acidum tartareum sal lenius v. g. acetum vini, vel vinum rubellum album, neque tantam mutationem atque coagulationem ipsi inducere aliud potens, uti oleum vitrioli &c.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 507","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/507","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/507"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 509","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/509"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}