{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 71","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/71.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Quae magis. Periculum quidem, quod morbus hic inducit, non quae minus in omnibus idem, id vero certum, vix ullam haemorrhapericulesa. giam periculosiorem esse hac. Interim non tantum discriminis subest, si febris abest, si a suppressis evacuationibus ex plethora oriundis ortus. Contra ea, si febris jungitur, si sanguis corruptus, graveolens & niger prodit, si ex magno & corrupto liene, vel indurato hepate proficiscitur, animique tandem jungitur defectio, summum adest periculum & mortem proximam jam portendit Hippocrat. aphor. 37. Sect. VI. nec non in prognosticis. XVI. Longe gravius longeque certius est periculum, si, Pericul. sissiati subinde accidit, vomitui cruento, nigra & pici similis ma cum seeaque graveolens alvi dejectio jungitur. Haec enim sabicessu nigro. tum utplurimum denunciat interitum, ipsius Hippocratis testimonio, qui sub morbi nigri nomine hanc passionem describit. XVII. Qui ex menProficiscitur cruenta haec, tam per inferius, quam saraicis in per superius os ejectio, non immediate ex ventriculi vaileo. sis, nec a sanguine in stomachi cavo extravasato, sed potius exalio viscere, vel intestinis tenuibus, maximeque ileo, & ruptis in ipso mesaraicis, quae tenuissima tecta sunt tunica, vasis. Haec enim in defunctis saepe adhuc nigro sanguino valde distentae deprehendi, simulque totum ventriculum cruenta ejusmodi materia refertum. §. XIIX. Qui autem funestis ejusmodi nigris alvi dejectio- Haemorrboinibus, cum vel sine vomitu cruento, afficiuntur, vel hy- dariis & hypochondriaci sunt, aut haemorrhoidarii; in quibus sangui- pochondrianis cis frequent. nis cursus per mesaraica vasa non recte, sed impeditius succedit, unde dolorificae vaserum sub membranis excurrentium distensiones, spasmi, congestiones & tandem effusiones perniciosae sequuntur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 70","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/70"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 72","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/72"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}