{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 108","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/108.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Quando itaque dicta ratione crassiores sordes atque etiam volatilis venenata acrimonia aliquantulum sopita & expurgata fuerit; tum ea in usum vocanda, quin & priori curationi sunt interponenda, quae effraenes motus sedant ac compescunt. Repetantur hoc nomine anodyna & antispasmodica, quae prioribus jam commendavi capitibus. Tali enim ratione & diaphoreticis interponuntur lenia sedativa, v. g. pulveribus bezoardicis addi potest extractum croci; theriaca coelestis; mixturis ac spiritibus diaphoreticis cum fructu liquor anodynus & essentia castorei jungitur. In primis vero laudem in hoc morbo merentur lumbrici terrestres recentiores, vel in pulvere, vel succo dati; quippe qui specisicam fere in sopiendis motibus hisce spasmodicis vagis obtinent virtutem. Saepius etiam mali vehementia requirit, ut externis linimentis anodynis atroces motus paulisper consopiamus; quo reliquorum remediorum vis eo melior evadat. Inter ea deprehendi praestantissimum, quod sic se habet: Recipe axungiae humanae, olei nucistae ana unciam semis, olei hyoscyami drachmam unam, balsami Peruviani, croci, ana drachmam semis, olei ligni Rhodii, lavendulae, ruthae, majoranae ana guttas decem. M. D. Hoc linimentum ad tempora, cervicem, spinam dorsi, adplicare convenit. Et ejusmodi remediis, maxime si malum nondum fuerit valde inveteratum, illud saepius profligari potest. Verum enim vero, longe aliter res se habet, si affe-Curatio mali ctus existat inveteratus, miasma malignum se intimius in inveterati. partes solidas insinuaverit, ac generis nervosi imbecillitas vel connata, vel per alias caussas inducta praesto fuerit. Tali in casu nihil est praestantius subsidiis diaeteticis, patienter, & per longum tempus usurpandis.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 107","label":"CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/107"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 109","label":"CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/109"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}