{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 247","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 247","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/247.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Omnis ergo cura fuit, ut universam sanguinis & humorum massam emendarem, chyloque blandam conciliarem spirituascentiam; atque hanc ob caussam tonum ventriculi confortarem. Et huic scopo non inveni praestantius medicamen, quam Elixir meum viscerale balsamicum; sed, quod probe notandum, diutissime adhibitum. Praeterea vero exactam diatae, rerumque non naturalium observationem imperavi; ob acrimoniam primarum viarum lapides cancrorum cum aliis praecipitantibus mixtos dedi; alvo prospexi pilulis balsamicis, sanguinis vero molem per venaefectiones imminui; exercitationem injunxi, & denique thermarum internum pariter ac externum commendavi usum. Quibus cum diu, patienterque uteretur aeger, bene valuit. Epicrisis. Praesens morbus ex tono ventriculi & intestinorum, totiusque nervosi generis, per febrem acutam, ter recidentem, copiosisque sudoribus stipatam destructo, suam traxit originem. Namque per hanc febrem non modo solidae partes nimis debilitatae fuerunt; verum per copiosos sudores fluidior & spirituosa pars sanguinis deperdita, & reliquus cruor spissior redditus fuit. Inde ob languidiorem intestinorum tonum & motum digestio vitiata, alvi excretio turbata, ac sanguinis per hepar circuitus tardior est factus; quae vitia, quia non tempestive fuerunt oppugnata, majora sensim ceperunt incrementa, & ob inaequalem per universum corpus humorum cursum, spasmi & distractiones ad omnes fere partes nervosas sunt propagatae. Inprimis haemorrhoides coecae, quae tandem supervenerunt, non nisi pro symptomaticis, & ex stagnatione sanguinis in extimis vasis propullulantibus sunt declarandae; neque adeo ad eas promovendas hirudines convenerunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 246-2","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/246-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/246-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 248","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/248"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}