{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 278","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/278.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quod attinet ad ipsas mali caussas & sedem: formalis caussa semper est violenta cordis contractio, atque convulsio tanta, ut e sede sua dimoveatur: materialis proxima vero est, quaedam cruoris potissimum in dextro cordis ventriculo stagnatio, & nimia ad eum aggestio, propter quam impetuosior fluidi nervei in nervos cardiacos & fibras cordis fit influxus & earum praeternaturales contractio. Quae ut eo facilius intelligantur; operae erit pretium, quaedam de intimiori cordis structura, huc apprime facientia, praemittere. Atque primum ex solertissimi JOHANNIS MARIAE LANCISII tr. de motu cordis, & ancurismatibus allegandum duximus, quod contra plurimorum medicorum sententiam, qua valde exiles, & vix animadversione dignos cordi tribuunt nervos, hos potius insigniores ac innumeros, cordis musculis communicari, penitior doceat anatomia. Namque in singulo latere, dextro pariter atque sinistro quinque adnotare licet nervorum paria; quorum primum, vagum dictum, in cerebro inter nates, testesque subortum & in molli hujus substantia, inter ramusculos carotidum arteriarum progressum, communi cum vena cava itinere ad pericardium fertur, & sparsis ad auriculas, arteriasque ramulis, desinit in rete nervosum, inter aortam ac pulmonalem arteriam, in postica cordis basi reperiundum. Alterum, quod intercostale superius vocat, eodem cum priori principio natum, & è capite per foramen ossis petrosi emissum, supra aortam descendit arteriam, inque tres divisum ramos, unum externo cordi, reliquos duos dicto reticulari communicat contextui. Tertium, quod audit vertebrale, adhuc intra cerebrum prope decimum nervorum par erumpens, cum arteria vertebrali, per osseam viam progreditur, & circa septimam colli vertebram egressum, cordi variis insinuatur locis, tandemque in memoratum rete distribuitur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 277","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/277"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 279","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/279"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}