{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 291-2","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 291-2","ref":"291-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/291-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/291-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/291-2.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"2) Sanguinis stasis circa cor & pulmones impediri debet; ejus adfluxum revocans do, ac circulum reddendo liberiorem. 3) Caussae, quae malum excitant, extra paroxysmum sunt removendae. Quod paroxysmos attinet; dispiciendum est rationa li medico, quae occasionalis caussa ad illum inducendum contribuerit. Si videlicet nimiam humorum ebullitionem subesse cognoverit; praestantissima sunt remedia, quae temperant illam, simulque vi pollent, praeternaturalem partium solidarum motum compescendi. Hoc nomine praeclari usus sunt pulveres antispasmodici, qui ex lapidibus cancrorum, antimonio diaphoretico, nitro depurato, cinnabari, succino, dente hippopotami philosophice praeparato, C. C. sine igne & tantillo extracti castorei apparantur; nec non pulvis noster praecipitans vel solus, vel liquori anodyno minerali nuptus, & ex haustu aquae frigidae, quae in temperando humorum orgasmo excellentem obtinet virtutem, liberaliori sumtus. Ubi flatulentia intestinorum sustentat malum, alvus adstricta, cutis arida, pedesque frigidi sunt; praeter dicta interna temperantia, externis quoque dimicare convenit; & inprimis flatuum per inferiora subductioni, alvinaeque excretioni succurrendum per clysteres oleosos, leniter carminativos. Pedes quoque in aquam tepidam immittere oportet; sed ea cautione, ut si justo frigidiores fuerint, prius pannis calidioribus probe fricentur. Quandocunque nimiae haemorrhagiae praecessetunt, viriumque insignis prostratio cum crebris animi deliquiis praesto est; temperantibus jungenda sunt analeptica; veluti mixturae, quae ex aquis liliorum convallium, melissae Turcicae, cinamomi sine vino, cerasorum nigrorum, pulvere Marchionis, lapidum cangrorum, liquore anodyno, & syrupo quodam analeptico, v. g. florum quatuor cordial. conficiuntur. Et ipsa essentia Ambrae egregia virtute & analeptica, & roborante in hoc casu pollet. §. III.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 292-2","label":"CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/292-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/292-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 294","label":"CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/294"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}